Dokument-Nr. 6295
Karosas, Antanas an Gasparri, Pietro
Warschau, 29. Januar 1918

[Abschrift]
Cum militaribus potestatibus germanicis, totam dioecesim Sejnensem occupantibus, jam agere coepi de Seminario dioecesano aperiendo et de congregandis Alumnis qui nunc dispersi sunt. Ast [sic] vix aut ne vix quidem affulget spes, ut in id consentiant praedictae potestates, prout ex apposito earum responso videri licet. Nonnisi Sedis Apostolicae auctoritas et intercessio, ut arbitror, huic rei consulere posset. Quapropter ausus sum ad Eminentiam Vestram in hac re recurrere.
Hisce adhuc possum addere sequentia: Seminarium propriis sumptibus sustentari potest et nullo subsidio indiget ex parte militarium potestatum. Hucusque gubernium russicum non se immiscebat in interiorem Seminarii disciplinam, in studiorum rationem etc. prout cautum erat inita a Sede Apostolica cum dicto gubernio conventione a. 1882. Professorum elenchum, ad normam memoratae conventionis, jam comunicavi militaribus potestatibus.
Omni qua par est etc.
+ Antonius Karas
Eppus Sejnen.
Empfohlene Zitierweise
Karosas, Antanas an Gasparri, Pietro vom 29. Januar 1918, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 6295, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/6295. Letzter Zugriff am: 02.03.2024.
Online seit 20.12.2011.