Dokument-Nr. 634
Fritz, Karl an Pacelli, Eugenio
Freiburg im Breisgau, 24. September 1923

Excellentissime et Reverendissime Domine!
Litteris benevolis Excellentiae Vestrae de die 19. h. m. receptis ea, quae de petitione adjiacente virorum catholicorum Dr. Dietrich et Dr. Baur sentiam, breviter exponere festino.
Primo quidem mihi afferre liceat, neque in aliis Archidioecesis partibus neque in ipsa urbe Konstanz, quam ex quo regimen Archidioecesis suscepi, pluries, etiam hoc ipso currente anno adii, mihi umquam indicatum esse a fidelibus desiderari, ut titulo Archiepiscopi Friburgensis nomen dioecesis suppressae Constantiensis addatur; etiam oratores ipsi Dr. Dietrich et Dr. Baur, quos probe novi, neque oretenus neque in scriptis me de re, quam in votis habent, docuerunt.
Paucissimos vircos desiderium, quod Dr. Baur et Dr. Dietrich protulerunt, scire eiusque parochos sacerdotesque Constantienses omnes ignaros esse mihi notum est.
8v
In hanc re Dr. Dietrich non tanquam magister civium egit, a quibus nullo modo hoc mandatum habet. 1. Bürgermeister tantum titulus est; primus magister civium Oberbürgermeister nominatur; Dr. Dietrich re vera magister secundus est.
Quae ad augendum honorem S. Conradi, Episcopi quondam dioecesis Constantiensis et Patroni Archidioecesis Friburgensis, conferre possunt, libentissime approbo atque etiam, quantum in me est, adjuvo. Quem in finem ad Sollemnitatem anni octingentesimi redeuntis post Canonisationem istius Sancti Praesulis Constantiam in urbem, promissionem meam clero civibusque Constantiensibus datam impleturus, mense Novembre huius anni ipse convolabo.
Rationes vero sufficientes addendi nominis Constantiensis titulo huius Archidioecesis minime adesse videntur.
Namque titulus dioecesis Constantiensis Constitutione Apostolica Provida solersque d. d. 16. Aug. 1821 non mutatus vel translatus, sed plane deletus est iuxta verba ipsius Constit.: "supprimimus, annullamus et exstinguimus titulum, denominationem, naturam et essentiam totumque praesentem statum vacantium tam Episcopalis Ecclesiae Constantiensis quam praepositurae vere nullius St. Viti Elvacensis una
9r
cum suis Capitulis ad effectum libere procedendi ad infra dicendas novas Ecclesiarum erectiones".
Concedendum quidem est, insignem, imo majorem partem novae Archidioecesis Friburgensis, nempe 472 ex 797 parochiis a dioecesi Constantiensi provenire; sed ad novam Archidioecesim attribuerunt etiam aliquae quinque dioeceses nempe Argentoratensis cum 95 parochiis, Spirensis cum 93, Wormatiensis nunc suppressa cum 44, Moguntensis cum 28, Herbipolensis cum 65 parochiis.
Hodie ea pars Archidioecesis, quae non a Constantiensi derivata est, populi numero quam maxime aucta est maximasque territorii urbes (Mannheim, Carlsruhe, Heidelberg, Pforzheim) continet, cuius territorii Catholici titulo Archidioecesis Friburgensis-Constantiensis non solum non favere, sed potius ei resistere praesumendi sunt.
Deinde in territorio dioecesis Constantiensis non solum Friburgensis, sed etiam Rottenburgensis ecclesia nova erecta est; quare si Friburgensi titulus Constantiensis addendus est, eodem jure idem nomen ecclesiae Rottenburgensi attribuendum erit. Ni fallor, maior pars ecclesiae Rottenburgensis ortum suum a dioecesi Constan-
9v
tiensi ducit quam Archidioecesis Friburgensis. Certum est, in divisione dioecesis Constantiensis, quae anno 1769 non minus 1.254 parochias, anno vero 1800 etiam maiorem numerum habuit, ad hanc Archidioecesim tertiam fere partem pervenisse; ceterae partes attributae sunt dioecesibus Augustanae, Rottenburgensi, Curiensi, St. Galli, Basileensi.
Excellentia Vestra ex deductis ipsa deducere poterit, an petitio virorum Dr. Dietrich et Dr. Baur tali fundamento nitatur, ut S. Sedi Apostolicae commendari valeat.
Interim summo quo par est obsequio me profiteor
Excellentiae Vestrae
addictissimum famulum
+ Carolus Fritz
Archiepiscopus Friburgensis.
Empfohlene Zitierweise
Fritz, Karl an Pacelli, Eugenio vom 24. September 1923, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 634, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/634. Letzter Zugriff am: 29.03.2024.
Online seit 24.10.2013.