Dokument-Nr. 6456

Scheglmann, Alphons Maria: Adnotationes ad preces Josephinae Schmidt. Regensburg, 22. August 1922

I. Josephinae Schmidt interdicta fuit quotidiana communio non publice sed secreto, non per actum Ordinariatus Episcopalis ex officio, sed per parochum loci, ad hoc a Vicario Generali epistola monitum.
II. Rationes fuerunt:
1°. Animus inimicissimus contra Dominam de Solemacher per annum manifestatus etiam literis ad Episcopum datis. Quam Dominam privatim et publice nominare consuevit conjugem separatam, quamvis sciat, separationem thori factam fuisse propter solius viri peccata atque scandala publica.
2°. Graves irreverentiae contra Ordinariatum Episcopalem continuo commissae. Scripsit variis epistolis ad hunc Ordinariatum: an sciat, quantum peccaverit contra parochum, liberos, totam paroeciam; Ordinariatus quidem locutus est, sed Dominus Deus nondum locutus est; Ordinariatum commississe injustitiam clamantem,
43v
(propterea) ipsi Ecclesiam, quam amaverit, scandalo factam esse; decisionem Ordinariatus esse terribiliter injustam, scandalose actum fuisse contra pueros; nisi Ordinariatus ipsi intra 8 dies responderit, convocabit parentes scholarium et coram populo congregato sollicitabit altam protestationem contra injustitiam Ordinariatus. Auxilium sibi quaeret, quavis via veniat.
3°. Gravissimae injuriae contra Episcopum patratae, ad quem scripsit: Clerum a Praelatis non defendi sed debere cedere mulieri etsi per 12 annos a marito separatae; non posse intellegi a laicis, Praelatos non plus habere amoris et cordis erga juventutem; Praelatis parum interesse utrum pueri praeceptum Ecclesiae adimpleant annon. Deinde ad Ordinariatum: "Crudelis sententia solo nobilitatis amore emissa omnem fiduciam
44r
erga Episcopum mihi ademit. Poenitet me cujuscumque affectus amoris et reverentiae erga Episcopum." Denique ad ipsum Episcopum: "Lacessor extrema rabie… quomodo Episcopus tam parum bene, tam ignobiliter potest agere contra plebem; Episcopus dico senex, uno pede jam in sepulchro stans. Utique, cum jam diu sepultus jacebis, memores erunt ignominiae tuae… mulierem separatam quantumvis honore prosequaris, nihil movet, tantummodo tuam ipsius famam laedere aptum est."
Occasio irarum fuit, quod Ordinariatus Ratisbonensis sedile in choro ecclesiae parochialis a familia Dominae de Solemacher rite comparatum et jam diu tranquille possessum ipsi adjudicavit, cum Josephina Schmidt idem locum juventuti scholari traditum scire vellet.
Eadem Josephina Schmidt, ex quo
44v
a quotidiana communione remota fuit, minime resipuit sed continuavit epistolas arrogantes, publice coepit clamare, novissime vero folio publico anticatholico usa contra veritatem asseruit, se ultionis zelo fuisse sacrificatam, excommunicatam, a sacramentis interdictam, peccatricem publicam signatam etc.
Dr. Schleglmann
Vicarius Generalis
Empfohlene Zitierweise
Scheglmann, Alphons Maria, Adnotationes ad preces Josephinae Schmidt, Regensburg vom 22. August 1922, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 6456, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/6456. Letzter Zugriff am: 15.05.2024.
Online seit 31.07.2013.