Dokument-Nr. 6547

Pacelli, Eugenio: Quaestiones
(Sub secreto pontificio). München, vor dem 14. November 1919

I. De religiosa alumnorum institutione
1.) Quomodo pietas in Seminario minori excolatur?
2.) An et quomodo ad normam recentiorum legum civilium scholae propriae in Seminariis minoribus institui possint, ad praecavendum ne pueri forte in quibusdam publicis gymnasiis falsas doctrinas percipiant aut bonorum morum et ecclesiasticae vocationis damnum patiantur?
3. [sic] Qua potissimum ratione in Seminario maiori clerici ad pietatem et ad ecclesiasticos mores informentur; et praesertim a) num brevi post ingressum in idem Seminarium apto SS. Exercitiorum cursu inducantur, ut confessioni, si opportunum sit, universa seu generali ante actae vitae rationem plane cum Deo componant magnoque animo novam exinde clericalem vitam ingrediantur? - b) Quae sit diurna horarum et occupationum distributio (Tagesordnung), quae ferialis, quae diebus dominicis et festis? - c) Quae sint statuta Seminario propria et an rite serventur? -
31v
d) Quid sit de sacramentorum poenitentiae et eucharistiae frequentia praescriptum, et quid plerumque fiat? - e) Quot confessarii in Seminario habeantur? Qua norma electi? Num naviter suo muneri incumbant, ita ut quisque alumnorum conscientiae moderatorum constantem habeat? Num satis imbuti sint principiis moralibus, quae a probatis auctoribus traduntur pro spirituali regimine eorum, qui ad sacros ordines promovendi sunt? - f) Quid de mentali oratione quotidiana? Proponunturne puncta? A quo et quando? Quibus libris utantur alumni ad spiritualem lectionem aliaque pietatis opera peragenda? Num lectio Sacrae Scripturae fiat? - g) Quid de precibus matutinis et serotinis, singulis diebus communiter recitandis? Quid de quotidiana horarum canonicarum recitatione quod ad clericos attinet in maioribus ordinibus constitutos? - h) An alumni quotidie sanctissimum Sacramentum visitent et Deiparam Virginem mariano rosario colant? - i) Quid de serotino conscientiae examine? Fitne in sacello vel privatim in cubiculis? - k) Quoties alumni occasionem habent tum omnes simul tum singuli paternis Ordinarii adhortationibus confirmari? - l) Cuinam demandatum est munus gravissimum directoris spiritus? Quibus potissimum virtutibus ad illud obeundum instructus videtur? - m) Quoties alumni a directore spiritus et a rectore seminarii
32r
instructionibus de rebus spiritualibus et piis exhortationibus excolantur? - n) Tenenturne alumni singulis mensibus directorem spiritus adire, cum eo (extra confessionem) de statu vitae spiritus et de vocatione collocuturi? - o) An singulis annis, primo (si fieri potest) mense post reditum <e>1 feriis diuturnioribus in seminarium, exercitiis spiritualibus per aliquot dies vacent? - p) An et ubi alumni praecipuis sacris functionibus per annum ecclesiasticum intersint? Quoties pontificalibus ab Episcopo peractis assistant vel inserviant? - q) Qua ratione alumnis verae et christianae urbanitatis leges tradantur, dignitati sacerdotali tantopere necessariae, in conversando, in comedendo, in corporis habitu, etc., et quomodo praecepta hygienica, vestium et corporis munditiam serventur? - r) Ubinam versentur alumni tempore feriarum? Si extra Seminarium, quomodo exerceatur vigilantia in clericos praescripta? An eo tempore clerici decentem habitum ecclesiasticum retineant ad normam canonicis2 136?
II.
De studio philosophiae
1.) An philosophis in promptu sit bibliotheca propria, non quibuslibet, sed optimis et aptissimis, ope magistrorum selectis libris instructa?
32v
2.) Quantum temporis detur studio philosophiae? Quantum datum est hucusque? Quantum dabitur exinde?
3.) An philosophiam rationalem professores omnino pertractent ad Angelici Doctoris rationem, doctrinam et principia eaque sancte teneant?
4.) An teneantur et explicentur theses philosophicae ab hac S. Congregatione propositae veluti tutae normae directivae?
5.) Quantum temporis singulis philosophiae rationalis tractatibus concedatur?
6.) An et quorum auctorum tertus explicentur vel adhibeantur?
7.) Quot et quaenam praeterea affines disciplinae tractentur et quantum temporis eis tribuatur?
8.) Docentne philosophiam professores studiorum Universitatis vel Lycei a civili potestate de Ordinarii consensu constituti? An seminarii professores ab episcopo electi? Quidnam doceant repetitores, uti vocant, seminarii et quas in docendo partes habeant?
9.) Philosophia rationalis seu scholastica traditurne latina an germanica lingua?
10.) An singuli philosophiae rationalis tractatus proponantur scholastica methodo per theses, cum suo quaeque statu quaestionis suisque argumentis forma syllogistica conceptis; an per modum praelectionum academicarum?
33r
11.) An praeter praelectiones adsint disceptationes scholasticae de re philosophica? Quoties et qua ratione? An professores iis praesint easque dirigant? An in eisdem forma syllogistica in defendendo et contra dicendo servetur?
12.) Utrum alumni non tantum ad magistrorum praelectiones audiendas ac memoria retineandas3 instituantur, sed etiam ad vim argumentorum eorumque consecutionem penitus percipiendam et ad intellectum proprio labore exercendum? An hoc praestetur etiam scriptis, quibus selectas materiarum sibi traditarum partes, sive ad captum vulgi sive virorum doctorum more, explicent? An de iis, quae conscripserint, inter se coram magistro disceptent?
13.) An praeter scholasticas disceptationes aliae quoque institutae sint quibus iuvenes informentur ad res libera oratione exponendas more in comitiis ac publicis concionibus usitato?
14.) Quantum temporis detur studio historiae philosophiae? An in ea potissimum de scholasticae philosophiae origine, progressu, adversariis, conditione praesenti agatur?
15.) Quaenam sit praelectionum omnium sive in studiorum Universitate sive in Seminario per singulos hebdomadae dies distributio (Vorlesungenplan  [sic])?
16.) Quaenam examina et de quibus materiis quotannis subeunda sunt? An in examinibus de philosophia et theologia scho-
33v
lastica certus propositionum et thesium numerus enodandus, probandus et defendendus sit?
17.) Quinam alumnorum profectus? III.
De studio theologiae
1.) An etiam theologiam professores omnino pertractent ad Angelici Doctoris rationem, doctrinam et principia, eaque sancte teneant?
2.) Quae disciplinae in cursu theologico tradantur? Quantum temporis singulis concedatur?
3.) Desideratur praelectionum per singulos annos et dies feriales distributio (Stundenplan der Vorlesungen), quo facilius uno conspectu et materiae et temporis divisio cognoscatur. - Indicentur singulorum nomina professorum eorumque docendi ratio, praesertim quod ad sanam doctrinam attinet.
4. Quinam tractatus theologiae dogmaticae explicentur et quantum temporis singulis tribuatur?
5.) Utrum Summa theologica S. Thomae prae manibus habeatur et explicetur saltem quoad partem scholasticam?
6.) An et quinam libri seu auctorum textus adhibeantur in theologia dogmatica? Quinam in theologia morali et in reliquis disciplinis theologicis?
7.) An theologia dogmatica et moralis latine tradatur?
8.) Utrum theologia dogmatica per theses scholastica
34r
ratione prova<pona>tur4 an per praelectiones (cfr. supra de studio philosophiae n. 10)?
a) [sic] Qua ratione theologia moralis tradatur? An alumni in casibus de re morali solvendis exerceantur?
10.) De bibliotheca theologorum idem quaeritur quod supra n. 1.
11.) Idem quaeritur de examinibus theologorum quod supra n. 16 de philosophis.
12.) Praeter triplicem in S. Scripturam introductionem: in libros universos, in Vetus et in Novum Testamentum, quinam libri et qua ratione accuratius et quasi speciminis gratia interpretentur et explicentur?
13.) Num proponantur et enodentur decisiones Pontificiae Commissionis Biblicae?
14.) An tradatur vera et genuina notio de inspiratione et inerrantia Sacrae Scripturae iuxta antiquam Ecclesiae traditionem et utrum moderni circa eas errores refutentur?
15.) Quid agatur in historia ecclesiastica tradenda, ut alumni non solum rerum saltem praecipuarum memoriam firmiter teneant, sed etiam ut 5 in amorem erga Ecclesiam excitentur ac foveantur?
16.) An et quomodo clerici instituantur tum in rubricis, tum praecipue in cognitione et amore sacrae liturgiae, in
34v
historia et mysteriis anni ecclesiastici et in cantu liturgico?
17.) An et quomodo in sacra eloquentia?
18.) Quot tempore et qua ratione ius canonicum tradatur?
19.) Quantum temporis patrologiae, arti et archeologiae christianae similibusque disciplinis tribuatur?
20.) An habeantur etiam lectiones de theologia pastorali et qua ratione clerici practicis exercitationibus doceantur ea quae respiciant Sacramentorum administrationem (praesertim modum audiendi confessiones). Evangelii explicationem et Catechismi traditionem, visitationem infirmorum et omnia alia, quae sacerdotem maxime nostris temporibus scire debet ab initio suscepti ministerii?
21.) Quinam alumnorum profectus?
31r, mittig am oberen Seitenrand hds. vom Empfänger notiert: "Allegato N° 4 Questioni proposte da Mgr. Nunzio di Baviera agli Ordinari di Germania".
1Hds. von Pacelli eingefügt.
2Hds. vermutlich von Pacelli gestrichen.
3Hds. vermutlich von Pacelli gestrichen.
4Hds. von Pacelli gestrichen und eingefügt.
5Hds vermutlich von Pacelli gestrichen.
Empfohlene Zitierweise
Pacelli, Eugenio, Quaestiones(Sub secreto pontificio), München vom vor dem 14. November 1919, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 6547, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/6547. Letzter Zugriff am: 15.06.2024.
Online seit 04.06.2012, letzte Änderung am 10.09.2018.