Dokument-Nr. 6548

Faulhaber, Michael von: [Kein Betreff]. München, 09. November 1919

Quaestionibus
a S. Congregatione de Seminariis et de studiorum
Universitatibus
propositis ita respondendum esse videtur:
I.
1) Archidioecesi proprium est Seminarium apud antiquam Ecclesiam Cathedralem in urbe Frisingensi sitam, anno 1826 decreto primi Archiepiscopi Monacensis Lothari Anselmi a Gebsattel fundatum, duo sunt aedificia ampla, unum Seminario Majori (seu clericorum) inserviens, alterum Seminario Minori (seu puerorum) proprium. Immo ex 1860 est et tertium Seminarium erectum (pro pueris minoribus) in abbatia Schyrensi Ordinis S. Benedicti.
2) In urbe Monacensi est seminarium quod Georgianum dicitur, a Georgio duce Bavariae a. 1572 in urbe Ingolstadiensi fundatum. Quo in seminario ex Archidioecesi Monacensi in tribus cursibus annuis vacant studiis theologicis in Universitate Monacensi alumni circiter triginta, ex dioecesi Augustana c. 60, qui omnes ad ultimum studiorum annum peragendum in suum quisque seminarium dioecesanum revocantur. Seminarium sub Gubernio est, a quo consentientibus ad quos spectat Episcopis Rector seminarii et Subregens sacerdotes iidemque professores constituuntur. Seminarium pio et ecclesiastico spiritu regitur nec de eo fert fama quicquam sinistri.
3) Omnium Seminariorum fabricae sat amplae sunt et quoad majorem partem recentes; Seminarium clericorum ad 180 alumnos potest capere, Seminarium puerorum Frisingense 220, Schyrense 180.
Aedificia valetudini et disciplinae valde apta sunt, hortis et atriis instructa, et a servitutibus et vicinorum introspectu omnino libera.
2
4) Rusticationis domus secundum usum deest nec valde desideratur.
II.
Reditus annui Seminariorum sunt:
1) Seminarii Clericalis:
a) ex titulis debiti publici et hypothecis 92.000 M
b) ex Missarum pro populo stipendiis    8.000 M
c) ex bonis immobilibus 90 jugerum    3.000 M
103.000 M

2) Seminarii puerorum Frisingensis:
ex titulis debiti publici et hypothecis 54.000 M

3) Seminarii puerorum Schyrensis:
proprii reditus non sunt, sed sustentatur sicut etiam ex parte seminarium Frisingense puerorum ex reditibus Consociationis S. Corbiniani, qui sunt:
a) ex titulis debiti publici et hypothecis 62.000 M
b) ex collationibus annuis membrorum Consociationis 30.000 M
Sa 92.000 M

Summa redituum: 249.000 M
Quidquid superest e reditibus, convertitur in sortem.
6) Pensio nunc est 500 Marcarum; majori parti alumnorum vel ex integro secundum uniuscujusque indigentiam remittitur vel ex parte.
7) Expensae in honorarium praepositorum sunt c. 8.000 Marcarum in Seminario Majori, 6.000 Marcarum in Seminario Minori. Pro unoquoque ex Seminariis solvuntur quotannis c. 4.000 Marcarum in famulorum salarium, c. 5.000 Marcarum in aedificiorum conservationem.
9) Onera Missarum ad 2 fere millia adsunt riteque per
3
solvuntur; ceterae obligationes stricte implentur.
10) Expensae annuae sunt magnitudine crescentes:
Seminarii Clericalis plusquam 100.000 M
Seminarii puerorum Frisingensis    80.000 M
Seminarii puerorum Schyrensis    60.000 M
Sa 240.000 M

III.
11) Rector (seu Director) Seminarii Majoris est ex 13 annis sacerdos Joannes B. Schauer, Doctor Theologiae et Philosophiae, Collegii Germanici et Hungarici in Urbe quondam alumnus, natus 5. Junii 1872, antea cancionator in urbe Monacensi et per 4 annos rector Seminarii Minoris Frisingensis. Qui prudentia, doctrina, integritate vitae omnino eminet, ita ut alumnis saluberrimum exhibeat exemplum. Paternam alumnorum curam habet et eos aliquando separatim audit, hortatur, opportune corrigit, dimittendos interdum, qui parum idonei ad ordines suscipiendos esse videantur, proponit officiumque sibi mandatum fortiter et suaviter explere studet.
Rector (seu Inspector) Seminarii Minoris Frisingensis est ab anno 1906 sacerdos Petrus Röhrl, natus 2. Maji 1875, ab anno 1899 praefectus ejusdem Seminarii.
Qui antea Subregens in Seminario Majori annum jam quartum et decimum munere suo ita fungitur, ut neque pietas nec cura paterna in pueros aut constantia, nec diligentia in re familiari administranda desiderari queat.
Inspector adjuvatur a 4 praefectis sacerdotibus ad munus suum valde aptis.
Director Seminarii Minoris Schyrensis est ex anno 1900 P. Anselmus Neubauer, O. S. B. Qui vita et doctrina praeclarus cum paterno erga suos animo temperatam severitatem egregie conjungit.
4
12) Director autem Seminarii Majoris adjuvatur in regimine a) a Vicerectore seu Subregente, qui omnibus qualitatibus ad munus suum requisitis praestat,
b) a tribus aliis praefectis, sacerdotibus, qui muneri repetitionis studiorum et invigilantiae morum naviter incumbunt.
13) Specialis magister pietatis non adest, sed unus ex sacerdotibus-praefectis praedictis et ipse alumnus quondam Collegii Germanici-Hungarici, principalia munera directoris spiritualis obit, speciatim juniores clericus in principia et praxin vitae asceticae introducendo.
Praesto sunt item alii confessarii in numero sufficienti, probati, ex clero saeculari et regulari, qui spiritualibus alumnorum necessitatibus sedulo inserviunt.
14) Disciplinae tum philosophicae tum theologicae traduntur in "Lycaeo" publico, quod a gubernio sustentatur; propterea magistri, numero duodecim, omnes sacerdotes praeter duos laicos vere catholicos (scientias naturales tradentes) extra Seminarium vivunt nec rebus Seminarii se immiscent.
15) Rector Lycaei studia dirigit; ex parte Seminarii Director studiis clericorum invigilat.
16) Oeconomi proprii in Seminariis non sunt. Patrimonia Seminariorum in Curia Archiepiscopali Monacensi asservantur et administrantur. Rectoribus Seminarii tantum pecuniae, quanto per annum opus fore initio anni demonstraverint, per partes mittitur: a quibus extremo quoque anno ratio recepti et expensi reddenda et cum documentis ad Ordinariatum examinandi causa mittenda est.
Suus cuique Seminario est medicus domesticus; normae hygienicae apprime servantur. Aedificia opportune reparantur.
5
Schyrense Seminarium est Monasterii proprium, a quo reparatur. Cibus est sanus, convenienter praeparatus, in hac tanta rerum penuria et caritate moderatior quidem sed sufficiens.
17) Seminarium Schyrense ab anno 1860 a Patribus Benedictinis, additis nonnunquam singulis vel binis sacerdotibus saecularibus instituitur et regiter [sic].
18) Adsunt tres Deputati, et duo quidem ex Capitulo Metropolitano, unus ex parochis Monacensibus, pro disciplina et re oeconomica a S. Concilio Tridentino praescripti, quorum Ordinarius consilium in omnibus rebus paulo majoribus requirit.
19) Alumni in Seminario Majori sunt 140; bello imminutus est numerus alumnorum, qui deberet esse 175.
In Seminario Minori Frisingensi sunt 220 alumni,
In Seminario Minori Schyrensi sunt 180 alumni.
Presbyteratum non aspirantes non admittuntur in Seminaria, externi non sunt.
20) Famuli sunt ad sex in unoquoque Seminario; delectus fit ex adolescentibus bonae indolis regionis nostrae; omni die assistunt SSº Missae Sacrificio et ad implenda officia religiosa serio adiguntur.
Moniales adsunt in Seminariis Frisingensibus e Societate Monialium (3 ii  Ordinis S. Francisci) domus Mallersdorf; domicilium habent domum non quidem propriam, sed partem Seminarii omnino separatam clausuraque saeptam
IV.
21) Pietas fovenda et superioribus et alumnis Seminarii valde cordi est; Communio frequens et quasi quotidiana valde promovetur, speciatim in Seminario Majori;
6
exercitia spiritualia initio cujusque anni scholaris bono cum fructu peraguntur per 4 dies methodo Ignatiana.
22) Instructio spiritualis omni hebdomada habetur; alumni majores et minores secundum eorum statum ad fovendam pietatem juxta probatos autores instruuntur.
23) Statuta Seminario propria sunt ex tempore fundationis, saepius revisa et emendata; item horarium adest et ab alumnis bene servatur.
24) Alumni quasi omnes animum prae se ferunt bonum erga superiores et socius officiaque sua ex vera mentis persuasione obire videntur.
25) Adhortationes supradictae de praeceptis urbanitatis etc. et generatim et privatim saepius per annum repetuntur.
26) Regula indicata omnino servatur.
27) Ejusmodi tristes eventus Dei gratia favente non obvenerunt; quoad correctionem et expulsionem alumnorum praescripta ecclesiastica servantur.
28) __________
29) Parochi ut plurimum magnam de alumnis curam gerunt et secundum strictum Ordinarii mandatum testimonia de moribus alumnorum elapso vacationis tempore ad Rectorem Seminarii mittunt.
30) Regulae indicatae servantur.
31) Mandata S. S. Pontificis de reversis e bello clericis accuratae executioni mandata sunt; obbligatio ad servitium militare amplius non obtinet.
V.
32) Humaniora studia in gymnasio publico secundum praescripta gubernii perficiuntur novem annis, praeter
7
indicatas linguas, praesertim latinam, et gallica et hebraica colunter [sic]; praeterea facultas est addiscendi et anglicam et italicam, insuper et historia et geographia et praecipuae scientiae naturales, speciatim mathesis, traduntur; in quibus omnibus alumni Seminarii Minoris profectus sat bonos, non raro eminentes prae aliis faciunt.
33) Ut supra dictum est (n. 14) disciplinae philosophiae et theologiae in Lycaeo publico tradunter [sic] secundum normas pro Universitatibus vigentes.
Cursus philosophiae hucusque uno anno absolvitur, praelectiones idiomate vulgari habentur, methodus et principia S. Thomae ita prae oculis sunt, ut citatae 24 theses fundamentum et essentiam praelectionum constituere videantur, docentur praeterea mathesis, sublimior, physica, chimica, paedagogia, in exercitationibus "seminariorum" quae vocantur est occasio disputandi de dictis materiis, in quibus alumni sat bonos profectus faciunt.
34) Cursus S. Theologiae 4 annis absolvitur methodo simul positiva (ut ajunt) et scholastica, in qua S. Thomas est dux praecipuus; traditur et theologia moralis et historia ecclesiastica et exegetica (utriusque Testamenti) necnon jus canonicum. Disceptationes, ut supra, in seminaris academicis habentur, profectus alumnorum omnino sufficiunt, saepius eminent.
35) Cantus liturgicus apprime docetur et exercetur, item fit sedula instructio in sacris caeremoniis; immo docetur ex professo theologia pastoralis et catechesis et sacra eloquentia et fiunt crebrae exercitationes ante susceptum ordinem sacrum.
8
36) Alumni a diariis et libris nimium distrahentibus arcentur.
37) Examina finalia fiunt coram Superioribus Seminarii et Magistris et Delegato Revmi Archiepiscopi. Facultas conferendi gradus non adest; qui volunt, possunt Romam adire in Collegium Germanicum vel Universitatem Oenipontanam vel Monacensem ad capessendam lauream.
38) Ita (Cfr. n. 33.)
39) Adest bibliotheca optime instructa libris probatorum autorum ex omnibus Disciplinis supradictis.
VI
40) In promotione alumnorum ad ordines s. stricte servantur praescripta Iuris Canonici; et paroeciae cujusque candidati testimonium requiritur et Superiores Seminarii communi deliberatione suffragium ferunt de dignitate et admissione cujusque petentis.
41) In collatione Ordinum servatur Can. 976 C. Iur. C., ordinatio conferri solet in antiqua Ecclesia Cathedrali Frisingensi, rarius et pro paucis alumnis in sacello Seminarii; collationi ordinum praemittuntur exercitia spiritualia per triduum methodo Ignatiana; interstitia servantur et clerici ordines susceptos frequenter exercent.
VII
Frisingensia Seminaria Ordinarius saepius per annum invisit, alumnos alloquitur, hortatur, ut pietatem colant, in studiis quantum possint proficiant, virtutes omnes perpetuo exerceant.
1Seitenzählung von den Editoren eingefügt.
Empfohlene Zitierweise
Faulhaber, Michael von, [Kein Betreff], München vom 09. November 1919, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 6548, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/6548. Letzter Zugriff am: 20.04.2024.
Online seit 04.06.2012, letzte Änderung am 20.01.2020.