Dokument-Nr. 6563

Kirstein, Georg Heinrich: Quaestiones de Seminariis2. Mainz, 12. März 1918

Ad
Quaestiones de Seminariis
a S. Congregatione de Seminariis et de studiorum Universitatibus propositas Episcopus Moguntinus haec refert.
I. De Seminarii constutitione et aedibus.
Ad 1. Dioecesi Moguntinae proprium est Seminarium. Seminarium anno 1805 Moguntiae ab episcopo Josepho Ludovico Colmar fuit erectum. Decursu temporis accidit, ut alumni studiis theologicis in universitate civili in Gießen vacarent, ubi gubernium, inconsulta S. Sede, facultatem theologicam erexerat, et per ultimum tantum ante ordinationem annum in seminario versarentur. Episcopus Gulielmus Emmanuel de Ketteler, de restituenda vita religiosa in dioecesi Moguntina optime meritus, pontificatum vix ingressus praefatum abusum sustulit et die 1. Maji anni 1851 seminarium ad pristinum statum reduxit. Proprium instrumentum seminarii non existit.
Seminarium est divisum in plura aedificia, quae tamen inter se cohaerent.
Seminarium non est distinctum in majus et minus: versantur ibi solum ii juvenes qui, studiis in publicis scholis superioribus peractis, ad sacerdotium aspirant.
Seminarium minus in sensu Concilii Tridentini in dioecesi Moguntina non existit nec potest institui propter dissensum gubernii civilis, attamen quasi supplementum seminarii minoris in dioecesi existunt tres Convictus, ubi adolescentes convivunt sub
2
regimine sacerdotum ab Episcopo nominatorum, publicam vero scholam superiorem, gymnasium nuncupatam, frequentant.
Ad 2.  In Seminario alumni aliarum dioecesium non degunt.
Ad 3. Fabrica Seminarii cum ecclesia annexa saeculo 18 erecta est et erat monasterium Patrum Augustinorum. Hoc ordine tempore perturbationis Gallicae suppresso, post concordatum inter Sanctam Sedem et Napoleonem initum fabrica usui ecclesiastico restituta ibique Seminarium collocatum est.
Seminarii fabrica 80-85 alumnos capere potest, respondet legibus disciplinae et valetudinis tuendae, est libera ab introspectu vicinorum aliisque servitutibus.
Horto est instructa, qui licet non sit extensus, tamen satisfacit recreationi.
Ad 4.  Domus rusticationis non existit, nec spes adest talem comparandi. Alumni ferias agunt apud Suos.
II. De reditibus, expensis et oneribus.
Ad 5.  Ut ex ratione pro anno 1916 confecta apparet, Seminarii reditus anno 1916 erant in toto 76.190 marcae
Ex his sunt reditus certi 60.000 M
et proveniunt a) ex bonis immobilibus 13.400 M
b) ex censibus 42.000 M
c) ex aliis fixis ac perpetuis emolumentis 4.600 M
Reditus incerti sunt 16.190 M
qui componuntur:
a) e piis oblationibus in ecclesia seminarii 30 M
b) e pensione quam alumni pro victu persolvunt 16.160 M

Tuitioni bonorum Seminarii satis consultum est: proprius procurator constitutus est pro rationibus, qui quotannis debet
3
rationem conficere, quae tam inspectioni consilii administrationis ecclesiastici quam gubernii civilis subjacet. Illud consilium administrationis, vulgo dictum "administratio dotationis Episcopalis", ab Episcopo ex quatuor canonicis Ecclesiae cathedralis formatur.
Si quid ex reditibus superest, in sortem convertitur.
Ad 6.  Pensio quae ab alumnis pro victu et institutione solvitur, ex 500 marcis constat. Plurimis tempus ad solvendum prorogatur, qui postea, cum sacerdotes facti reditus proprios percipiunt, paulatim solvunt.
Ad 7.  Secundum rationem superius allegatam expensae Seminarii anno 1916 erant in toto 70.328 marcae.
Expensae singulatim sumptae hae sunt:
a) honorarium praepositorum et magistrorum 15.400 M
b) salarium famulorum 3.773 M
c) expensae pro alimento omnium in Seminario degentium 31.510 M
d) expensae pro tributis publicis et vectigalibus et censibus 6.555 M
e) ad conservationem fabricae Seminarii, aedificiorum et fundorum, quorum proprietas ad Seminarium spectat  3.000 M
f) pro bibliotheca 670 M
g) obligationes ex missis fundatis 707 M
h) stipendia ad alumnos 1.500 M
i) pro administratione gerenda 2.262 M
k) expensae pro cultu divino 1.813 M
l) aliae diversae expensae 3.138 M

Ad 8.  Seminarium aere alieno non gravatur.
Ad 9.  In ecclesia Seminarii fundatae sunt:
229 missae sine cantu,
12 missae persolvendae coram SS. exposito,
15 missae cum cantu celebrandae.
4
In persolutione harum missarum observantur quae a fundatoribus sunt praescripta.
Ad 10.  Provisum in praecedentibus.
III. De personis.
Ad 11.  Rector seu Regens actualis aetatem habet 60 annorum. Antea erat et adhuc est magister in ipso Seminario. Prudentia, doctrina, vitae integritate eminet et alumnis exhibet saluberrimum exemplum, aptum eos inflammandi ad disciplinas ediscendas et ad virtutes excolendas. Curam paternam alumnorum habet et studet demandatum officium in omnibus pro viribus explere.
Ad 12.  Rector in suo munere a Subregente seu vicerectore optime adjuvatur. Praeterea adsunt praefecti contuberniorum seu admonitores ex alumnis et quidem ex diaconis assumpti.
Ad 13.  Magister pietatis, vulgo "Director spiritualis", deest. Ejus munus suppletur ab ipso Rectore et Vice-rectore.
Pro confessionibus alumnorum constituti sunt tempore pacis duo confessarii ex Ordine Fratrum Minorum Capucinorum, quorum uterque semel in hebdomade in Seminario praesto est ad excipiendas alumnorum confessiones.
Confessarius extraordinarius non est constitutus. Conventus Capucinorum Seminario est vicinus: solum murus separat hortum Seminarii ab hortu Capucinorum, in quo muro patet ostium, ita ut alumnis ad visitandum conventum opus non sit in publicum prodire.
Ad 14.  Magistrorum numerus sufficit disciplinis tradendis. Partim in Seminario convivunt, partim extra illud degunt. Non se immiscent internae disciplinae Seminarii.
Omnes magistri pro alumnis in Seminario excolendis pietate, morum doctrinaeque integritate, idoneitate, diligentia, agendi ratione commendantur, ita ut alumnis verbo et exemplo praeluceant.
5
Ad 15.  Praefectus studiorum non adest; ejus officium ab ipso Rectore exercetur.
Ad 16.  Oeconomus adest ab Episcopo ex magistris Seminarii constitutus, qui curam habet de rebus domesticis Seminarii. Praesertim ei incumbit perscribere pecuniam pro alimentis. De cetero Oeconomus est subjectus consilio administrationis de quo supra ad 5. Illud Consilium administrationis omnia documenta de reditibus et expensis Seminarii in archivio Curiae episcopalis asservat curat ut fabrica Seminarii in omnibus normis hygienicis respondeat, et vigilat ut fabrica Seminarii aliaque aedificia ad Seminarium pertinentia opportune reparentur.
Cibus in Seminario est sanus, sufficiens et convenienter praeparatus. Culinam administrant Moniales e Congregatione sororum de s. Vincentio a Paulo.
Ad 17.  Seminarium non regitur ab aliqua Congregatione religiosa.
Ad 18.  Quod s. Concilium Tridentinum in hac re praescripsit, observatur.
Ad 19.  Praesenti tempore 17 alumni in Seminario degunt, ante bellum eorum numerus erat c. 80. Ratione belli infelicis nunc 46 alumni ad servitium militare vocati sunt, ex quibus armis dimicare debent 22; 10 alumni in proelio jam ceciderunt. Ministerio aegrotorum addicti sunt 24. Valde timendum est ne, bello se in longius protrahente, grandis penuria sacerdotum pro dioecesi incipiat.
Necessitates dioecesis exigunt magnum sacerdotum numerum, ita ut alumnorum numerus nimius esse vix possit. Non admittituntur in Seminarium alumni qui ad sacros ordines non aspirant.
Omnes alumni in Seminario degunt.
Ante bellum 3 alumni in collegio Germanico-Hungarico in Urbe instruebantur.
6
Ad 20.  Sunt 3 famuli et 4 famulae. Solum homines optimae famae eliguntur, famuli ab Oeconomo approbante Regente, famulae a Superiorissa Monialium quae curam pro culina in Seminario agunt. Pro culina, pro domus cura, pro servitio aegrotorum in Seminario adsunt 6 Moniales e Congregatione s. Vicentii a Paulo. Ut superius (ad 1) jam dixi, fabrica Seminarii in plura aedificia est divisa quae tamen intime inter se cohaerent. In uno ex his aedificiis Moniales et famulae habitant. Ad hanc autem partem fabricae nemini ex alumnis aditus patet et est haec pars a ceteris fabricae partibus per muros interjectos ita separata, ut quasi propria domus dici possit.
IV. De pietate et disciplina.
Ad 21.  Omnes fere alumni quotidie SS. Eucharistiam percipiunt. Exercitia spiritualia semel in anno ad normam s. Ignatii per 4 dies peraguntur. His exercitiis omnes alumni vacare debent.
Ad 22.  Instructio de rebus spiritualibus cum pia exhortatione semel in hebdomade habetur, in qua etiam principia vitae asceticae secundum probatos vitae spiritualis magistros exponuntur.
Quia seminarium minus non adest, interrogatio de explicatione doctrinae christianae pro junioribus pro dioecesi Moguntina locum non habet.
Ad 23.  Seminarium habet sua propria statuta, ab episcopo Josepho Ludovico Colmar initio saeculi 19 edita, quae ab omnibus observantur. Statutorum exemplar adjungere mihi permitto.
Adest etiam horarium pro quotidianis alumnorum occupationibus, quo ad amussim servatur.
Ad 24.  Alumni generatim in omnibus bene et convenienter se gerunt.
Ad officia sua implenda adiguntur magis amore et suasionibus quam timore et minis.
7
Ad 25.  Alumni etiam instruuntur de verae et christianae urbanitatis legibus et monentur ad praecepta hygienica servanda. Erudiuntur de omnibus quae in vita exteriori statui clericali conveniunt vel non conveniunt et admonentur ut in conversando comitatem cum modestia et gravitate conjunctam teneant.
Ad 26.  Non admittuntur in Seminarium rejecti vel dimissi ab aliis seminariis vel ab Institutis religiosis.
Ad 27.  Perturbationes vel scandala publica in Seminario non obvenerunt. Quoad correctionem et expulsionem alumnorum servantur Seminarii statuta.
Ad 28.  Quaestio pro dioecesi Moguntina locum non habet, quia non adest seminarium minus.
Ad 29.  De alumnis vacationis tempore apud suos degentibus parochus loci curam agit. Quando, vacatione finita, alumni ad Seminarium redeunt, testimonium de bona conversatione Seminarii Rectori exhibere debent.
Speciales normae de hac re in dioecesi non existunt.
Ad 30.  Alumni civiles studiorum universitates non frequentant. Mandatum aut venia illas frequentandi ab Ordinario non datur nisi eis qui studiorum curriculo in Seminario finito, ordinationem sacerdotalem acceperunt et per aliquot tempus curae animarum operam dederunt.
Ad 31.  Secundum leges in Germania vigentes, theologi post acceptam ordinationem subdiaconatus ad arma vocari nequeunt; addicuntur ad servitium aegrotorum, sed ad praestandum tale servitium tempore pacis nunquam coguntur; et ii qui ordinationem subdiaconatus nondum perceperunt, absque difficultate veniam a gubernio impetrant, ut nonnisi accepto ordine subdiaconatus ad recensionem se sistere debeant, ita ut in praxi in Germania nullus clericus arma gerere debeat.
8
Nunc, tempore belli, alumni nondum subdiaconi ordinati, ad arma vocari possunt.
Ad 32.  Secundum leges civiles vigentes est conditio sine qua non potest impetrari aliquod officium ecclesiasticum in magno ducatu Hassiae, ut quis cum successu studia humaniora in aliqua schola superiori publica, "gymnasii" nomine vocata, perfecerit. Omnes igitur alumni, antequam in Seminarium ingrediuntur, instructi sunt praeter linguam propriae nationis in linguis latina, graeca, hebraica, gallica. Instructi pariter sunt in scientiis mathematicis et naturalibus, in physica, chimica, in historia universali et in geographia.
Tempus studii in schola superiori perdurat 9 annos, praecedere debet frequentatio scholae inferioris per 3 circiter annos. Per hoc totum studiorum tempus discipuli instruuntur etiam in doctrina christiana ab aliquo ecclesiastico, quem pro scholis superioribus gubernium civile instituit praevia praesentatione ab Episcopo facta.
Ad 33.  Philosophia absolvitur duobus annis lingua germanica juxta methodum et principia s. Thomae Aquinatis. Ut textus praelectionem adhibetur "Cursus philosophiae scholasticae" a P. Lehmen S. J. editus. Praeclarae 24 theses philosophicae a S. Congregatione die 7 Martii 1916 editae non explicite sed implicite tractantur.
In schola philosophiae praeterea tractatur historia philosophiae, ethica, apologetica. In praelectionibus apologeticis ut textus adhibetur "Theologia fundamentalis" edita a Lud. Specht magistro Lycaei in Dillingen edita.
Instituuntur repetitiones et disceptationes scholasticae licet methodus scholastica in his stricte non observatur.
Ad 34.  Theologia dogmatica tribus annis eodem idiomate ac methodo uti philosophia absolvitur. In schola dogmatica alumni prae oculis habent compendium theologiae editum ab antea dicto Specht magistro Lycaei in Dillingen. Summa theologica s. Thomae
9
propria lectione non explicatur, sed magister in suis praelectionibus in expositione doctrinae mentem Aquinatis sequitur.
Eodem modo quo in philosophia, etiam in dogmatica theologia disceptationes scholasticae fiunt.
Praeter theologiam dogmaticam docentur:
Theologia moralis. Ut textus in his praelectionibus adhibetur "Theologia moralis" a P. Noldin S. J. magistro in universitate Oeniponte edita.
Jus canonicum. Liber quo traditur haec disciplina est "Jus canonicum" editum a Jo. Bapt. Sägmüller magistro in universitate Tubingensi.
Historia ecclesiastica, in qua praelectiones fiunt secundum librum historiae ecclesiasticae quem tradidit Henricus Brück, olim magister in Seminario, postea Sedis Moguntinae episcopus f. m., et noviter edidit Jacobus Schmidt, ejusdem disciplinae in Seminario Moguntino magister.
Theologia biblica. Tractatur introductio in Sacram Scripturam et explicantur aliqui libri S. Scripturae Veteris et Novi Testamenti secundum Vulgatam. Praeterea leguntur aliqui libri Veteris Testamenti in textu Hebraico.
In hac disciplina alumni in manibus habent "Manuale historiae biblicae" editum a magistris Seminarii Josepho Selbst et Jacobo Schäfer.
Sacra liturgia.
Ad 35.  Alumni instruuntur etiam in sacris caeremoniis et in cantu liturgico et in iis quae ad Sacramentorum administrationem et administrationem ecclesiasticam spectant.
Quod sacram concionem attinet, non solum fit instructio theoretica sed etiam practica, inquantum tenentur alumni in refectorio Seminarii praesentibus magistris et alumnis conciones habere. Ad s. ordinem diaconatus promoti etiam in ecclesia concionem habent. Idem valet de catechismi traditione: datur instructio theoretica
10
et practica, inquantum alumni aliquoties in schola catholica civitatis de s. Maria nuncupata magistro praesente catechismum tradunt. Pro instructione practica in arte catechetica valet etiam pius usus ab episcopo Josepho Ludovico Colmar introductus, ut scilicet alumni Dominicis in ecclesiis civitatis pueros in doctrina christiana instruant.
Ad 36.  Aliquot acta diurna et diaria in camera pro lectione destinata patent; alumni hoc spatium ingredi debent brevi tantum tempore recreationis et est eis prohibitum aliquod diarium etc. secum ferre. Timendum igitur non est, ne lectione actorum diurnorum vel diariorum a studiis distrahantur. Talia tantum acta publica et diaria patent, quae nullo modo noxia sunt.
Ad 37.  Examina fiunt ad finem omnis semestris et praeterea examina finalia pro singulis disciplinis ita ut vel disciplina totaliter absoluta unum examen instituatur, vel, ut exempli gratia in dogmatica, tota doctrina dividatur in tria examina, de quibus unum fit ante ordinationem ad subdiaconatum, secundum antequam quis ad diaconatum promovetur, tertium ante ordinationem ad presbyteratum.
Praemia pro praestantioribus in his examinibus non dantur. Dantur autem quotannis tres quaestiones cum praemio propositae, quae in scriptis tractandae sunt et quae summuntur ex philosophia et singulis disciplinis theologicis.
Facultate conferendi gradus academicos Seminarium non gaudet.
Providetur ut clerici majoris spei post susceptum s. Presbyteratus ordinem frequentent aliquam civilem universitatem ad obtinendos gradus academicos, vel etiam Romam mittantur, inquantum hoc a necessitatibus dioecesis requiritur.
Ad 38.  Haec quaestio pro nostra dioecesi non valet, quia seminarium minus non adest. De cetero conferre placeat responsionem ad 32 datam.
11
Ad 39.  Bibliotheca amplissima adest quae continet c. 100.000 volumina, non solum de omnibus disciplinis theologicis, sed etiam omni genere scientiarum. Praeter haec volumina recensentur c. 500 incunabula, de quibus aliqua magni sunt valoris, et c. 120 codices manu scripti. Ex his eminent duo sacramentaria Gregoriana, unum e 9. saeculo, alterum est codex palympsestus ex 8. saeculo qui nunc primum est investigatus.
VI. De sacris Ordinationibus.
Ad 40.  In promotione alumnorum ad ordines servantur regulae a Concilio Tridentino praescriptae; examina singulis ordinibus praecedunt.
Ad 41.  Tonsura ordinarie confertur finito primo anno studiorum, ordines minores post secundum annum, subdiaconatus medio quarti anni, diaconatus finito quarto anno, presbyteratus medio quinti anni.
Ordinatio ad presbyteratum regulariter in ecclesia cathedrali locum habuit, diaconatus, subdiaconatus, minores ordines et tonsura regulariter in ecclesia Seminarii propria conferuntur. In singulis casibus sacri ordines locum habent in sacello palatii episcopalis.
Praemittuntur ordinibus spiritualia exercitia methodo s. Ignatii per 3 vel 4 dies.
Occasionem obeundi munia suscepti ordinis clerici habent tum in ecclesia cathedrali tum in ecclesia Seminarii.
VII. De visitatione Seminarii.
Ad 42.  Ordinarius Seminarium visitat regulariter ante ordinationes ad facienda scrutinia quae episcopo occasionem praebent singulos alumnos audiendi et cognoscendi. Iterum Seminarium visitat occasione examinum ad cognoscendum profectum alumnorum in
12
studiis, praeterea saepius in anno ad habendas exhortationes. Cum rector Seminarii simul ad consilium Episcopi in administratione dioecesis pertineat et qua talis singulis hebdomadibus sessionibus Ordinariatus episcopalis intersit, Episcopus semper opportunitatem habet se informandi de omnibus quae Seminarium et singulos alumnos spectant.
+ Gregorius Henricus
Epps Mog.
1Seitenzählung von den Editoren eingefügt.
2Der Betreff befindet sich vorab, auf einer gesonderten Seite.
Empfohlene Zitierweise
Kirstein, Georg Heinrich, Quaestiones de Seminariis, Mainz vom 12. März 1918, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 6563, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/6563. Letzter Zugriff am: 18.04.2024.
Online seit 04.06.2012, letzte Änderung am 25.02.2019.