Dokument-Nr. 7789
Kakowski, Aleksander an Pacelli, Eugenio
Warschau, 19. März 1918

Excellentissime Domine!
Ad litteras Excellentiae Vestrae die 3 Martii a.c. N. 4843 datas honori mihi est significare, quae sequuntur.
Nullus perlatus est mihi nutius [sic] de quodam praelato polono, qui invitatus ab episcopis protestantium ad conferentiam Upsalae de rebus ecclesiasticis deliberaturam assistentiam suam promiserit.
Quantum novi animum cleri poloni vere catholicum, Sanctae Sedi sincere addictum, dubito, quin talis eventus reapse obtigerit. Iamvero doleo, si sequens casus occasionem iniustis commentariis praebuerit.
Die 7 Decembris 1917 anni egomet ipse accepi ab acatholico archiepiscopo upsalensi in Suecia litteras, quibus invitabar ad conferentiam ad diem 14 Decembris anni praeteriti Upsalam convocatam ad deliberandum de mediis belli finiendi necnon promovendae pacis universalis.
Invitata ea, puto, ratione movebatur, quod a mense octobri anni praeterlapsi, non modo rebus ecclesiasticis, sed etiam supremae administratione rerum civilium in Regno Poloniae praepositus eram.
Habita prae oculis ratione, quod dedecet clerum catholicum congressui protestantium assistere, tolerare non potui, ut vel delegatus ad congressum hunc, licet ad deliberandum tantum de rebus belli et pacis universalis, mitteretur. Neque misi, nec mittere in futuro promisi.
Porro cum princeps promotor universalis pacis Sanctissimus Pater Benedictus XV., omnes nationes absque discrimine linguae et cultus ad pacem et unitatem in caritate Christi cohortaretur, humanum atque opportunum esse censui litteris archiepiscopi acatholici rescribere, hac tamen intentione, ut benefica actio Sanctissimi Domini promoveatur, eo vel magis quod nos poloni, in quorum territoriis bellum saevit magis, quam in aliis regionibus, finem excidii et pacem vehementius concupiscimus.
19v

Quam ob rem laudavi scopum conferentiae simulque subiciam fontem nempe litteras Sanctissimi Domini "Ad beatissimi Apostolorum", unde episcopi poloni spem, robur ac vim hauriunt conanturque, ut causae hodierni belli penitus de mundo tollantur atque ut omnes homines qui "mandatum novum" de mutua dilectione a Christo acceperint, hoc in opere pro virili parte adlaborent.
Utrum hunc scopum apte vel inepte assecutus sim, patet ea responso, quod praesentibus litteris appono. Responsum scriptum est lingua Germanica, quam, fatur ingenue, non satis calleo, et quidem non in curia archiepiscopali, sed in cancellaria civili Consilii Regentiae, ubi expedientur litterae res politicas spectantes.
Excellentissime Domine, in omnibus actionibus meis gloriam Dei et bonum Ecclesiae Christi quaerere intendo, si quod vero quandoque infelicius accidit, semper ad nutum significationem Vicarii Christi aeque paratus sum. Ideo rogo Excellentiam Vestram, ut hac occasione sensa mea sincerae pietatis, ineluctabilis devotionis ac fidelitatis erga Christum Deum et Sanctam Sedem Beatissimo Patri aperire digneris.
Huius rei gratia me devotissimum Excellentiae Vestrae ac humillimum servum profiteor.
= + Alexander Kakowski
Archiepiscopus Varsaviensi
Empfohlene Zitierweise
Kakowski, Aleksander an Pacelli, Eugenio vom 19. März 1918, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 7789, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/7789. Letzter Zugriff am: 24.04.2024.
Online seit 30.04.2012.