Dokument-Nr. 8831
Fritz, Karl an Pius XI.
Freiburg im Breisgau, 04. Dezember 1922

Beatissime Pater!
Carolus Archiepiscopus Friburgensis et Metropolita ante pedes Sanctitatis Vestrae humillime prostratus exponit:
Die 5. Decembris huius anni in urbe Constantiae, quae usque annum 1821 sedes dioecesis Constantiensis fuit inter Germaniae Ecclesia olim et magnitudine et virtute suorum praesulum celeberrimae, mercator Michael Federspiel annum septuagesimum vitae complebit. Qui vir, ex territorio Tyrolensi oriundus, illo tristi tempore in urbem praelaudatam immigravit, quo Ecclesiae inimici regimine urbis fere prorsus potiti rem catholicam in dies magis opprimebant sectamque "Acatholicorum" etiam in possessionem pervetustae ac venerandae ecclesiae cathedralis omni opere introducere moliebantur. Inter viros laicos, tunc numero paucos, qui ab initio consiliis inimicorum, nulla humana ratione habita, strenue constanterque restiterunt, non locum ulti-
179v
mum obtinet praelaudatus Michael Federspiel. Quare concives catholici eum non multo post in numerum deputatorum urbis elegerunt; et quo primum fieri potuit, nactus est etiam munus decurionis urbis, quod per 25 circiter annos exercuit in permagnam rei catholicae utilitatem, cum animi fortitudini non minorem iungeret prudentiam. Itaque Michael Federspiel inter omnes concives, non solum catholicos, insignem sibi comparavit auctoritatem, eo magis, quod etiam industria ingenioque suo negotium suum mercatorium valde efflorescere fecit. Officia vero boni optimique catholici iste vir non solum ad extra exercuit, sed etiam in vita privata atque in familia sua se praebuit "exemplum bonorum operum", cum uxore nunc defuncta, muliere omnibus virtutibus ornata, optime vixit prolemque numerosam in timore Domini educavit; quorum unus pro patria occumbens Sacris se initiare prohibitus est; usque nunc iste vir fere quotidie ad mensam Eucharisticam accedere videri potest.
Quare cum sint tanta Michaelis Federspiel circa rem catholicam merita, et sacerdotes et catholici laici urbis Constantiae summo afficientur gaudio, si Sanctitas Vestra istum virum aliqua gratia decorare dignata fuerit. Itaque
180r
audeo suppliciter a Te, Sanctissime Pater, efflagitare, ut viro Michaeli Federspiel1 crucem "Pro Ecclesia2 et Pontifice" benignissime concedere velis.
Pro qua gratia etc.
Sanctitatis Vestrae
humillimus servus et in Christo filius
+ Carolus Fritz
Archiepiscopus Friburgensis.
1"Michael Federspiel" hds. von unbekannter Hand, vermutlich vom Empfänger, in roter Farbe unterstrichen.
2"Pro Ecclesia" hds. von unbekannter Hand, vermutlich vom Empfänger, in blauer Farbe unterstrichen.
Empfohlene Zitierweise
Fritz, Karl an PiusXI. vom 04. Dezember 1922, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 8831, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/8831. Letzter Zugriff am: 25.04.2024.
Online seit 31.07.2013.