Dokument-Nr. 9627
Keppler, Paul Wilhelm von an Pacelli, Eugenio
Rottenburg, 07. Dezember 1922

Die mit Schreiben vom 28. v. M. Nr. 25781 zur Begutachtung dem Bischöfl. Ordinariat Rottenburg zugesandte Eingabe der Frau Hammer von Wildbad an den Heiligen Vater geben wir mit nachstehenden Bemerkungen ergebenst zurück:
Paula Hammer supplex Beatissimum Patrem litteris ad eum datis adiit, ut eius clementia eleemosynae aliquid accipiat imprimis pro liberis suis, quorum tres proximo tempore Paschali ad primam Ss. Communionem admitterentur, ad quos honeste vestiendos opes suae minime sufficerent. Exposuit in hac epistula sua, maritum suum, quamvis catholicis parentibus natum, primo matrimonium acatholicum iniisse. Uxore octo liberis relictis mortua se eidem nupsisse et opera sua et maritum et liberos ex primis nuptiis prognatos ad fidem catholicam esse reductos. Quare civium acatholicorum, imprimis propinquorum odium in se suosque concitatum ideoque viam ad necessaria comparandam sibi impeditam esse.
Quia nunc ipsa cum marito suo aegre tantum debitum victum et amictum pro liberis procurare possit imprimis in diem primae liberorum Eucharisticiae Communionis, quae his in regionibus cum maiore quadam sollemnitate celebrari solet, se ausam fuisse declarat, Beatissimi Patris misericordiam implorare, de cuius benignitate et largitate in actis publicis diurnis legerit.
Parochus oppidi Wildbad, ubi oratrix domicilium suum habet, quod pauci tantummodo catholici et hi minus locupletes incolunt, testatus est, omnia, quae Paula Hammer in epistula sua de se et familia attulit, veritate niti. Eam, asserit, esse mulierem indolis fortis et energicae omnique laude dignam
69v
imprimis propter modum, quo et libero et maritum ad Ecclesiam reduxerit et familiam adhuc valde neglectam in meliorem statum redegerit. Veri quoque simile esse affirmat parochus, virum propter conversionem suam ab acatholicis in negozio suo gerendo vexari.
Liberi, de quibus agitur, eiusdem parochi testimonio laboriosi et bene disciplinati sunt et Ss. Missae sacrificio et christianae doctrinae numquam desunt.
Testatus est denique parochus, etsi non extrema paupertate familia oratricis prematur, ut et ipsa sincere in litteris suis confessa est, tamen in hac temporum misera valde laboriosum ei esse, tot liberos bene et honeste educare et necessaria pro eorum sustentatione comparare.
+ Paulus Gulielmus de Keppler.
Eppus Rottenburgen.
Empfohlene Zitierweise
Keppler, Paul Wilhelm von an Pacelli, Eugenio vom 07. Dezember 1922, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 9627, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/9627. Letzter Zugriff am: 16.06.2024.
Online seit 31.07.2013.