Dokument-Nr. 9830
Fritz, Karl an Pacelli, Eugenio
Freiburg im Breisgau, 30. September 1922

1 addid. redd
Libellum a Maria Kraus Sanctitati Suae exhibitum nobisque transmissum reddentes, audito quoque parocho proprio petentis, referimus quae sequuntur:
Viduae Mariae Kraus in Engen habitanti tres sunt liberi, quorum natu maxima filia Josephina matrimonio iam iuncta subsidiis matris non iam indigere videtur. Sed alteri duo liberi, filius nempe Augustus 24 fere annos natus, qui ad tempus quamvis invitus sine opere est, filiaque Hedwigis, quae 22 annos nata morbo epileptico laborat, domi apud matrem commorantur ab eaque sustentantur. At hanc sustentationem mater, cum sit vidua pauperrima, diu praestare non potest. Quae enim praeter 800 marcas, quas singulis mensibus alimenti nomine ab assecurantia publica accipit, praeterque 200 fere marcas,
194v
quas singulis hebdomadibus manuum suarum labore quaerit, nullo alio modo pecuniam parare potest. Sed hac summae valde exiguae, praesertim cum valor pecuniae nostrae de die in diem diminuatur, ne pro se ipsa quidem nedum et pro duobus liberis ad victum quaerendum sufficiunt.
Cum ergo vera esse constat, quae oratrix libello suo exposuit cumque parocho attestante Maria Kraus vidua, quae pecuniis adiuvetur, non solum egentissima sed et digna1 habenda est, eam Sanctitati Suae, ut ei benignissime subveniat, commendare possumus.
+ Carolus Fritz
1"egentissima sed et digna" hds. von unbekannter Hand, vermutlich vom Empfänger, in roter Farbe unterstrichen.
Empfohlene Zitierweise
Fritz, Karl an Pacelli, Eugenio vom 30. September 1922, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 9830, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/9830. Letzter Zugriff am: 29.03.2024.
Online seit 31.07.2013.