Dokument-Nr. 9839

Heggen, KarlHarff, Hubert: Decanus Dr. theol. Heggen, parochus ad s. Josefum in Viersen, archidioec. Coloniensis, refert de Domino Gielen, qui a Summo Pontifice nostro adiutorium petiit. Viersen, 15. Oktober 1922

D. Gielen, pater familiae, parochianus meus, bello finito "Lastauto" emit. Pecuniam mutuam accepit et per breve tempus opportunum invenit mercis exactum.
Ab initio huius anni 1922 valde laborat renibus, quae aegrotatio eum debilem fecit pedibus. Morbo coactus plaustrum mechanicum vendidit. Pecunia commodata restituta, id, quod ex plaustro rendito et compendiis annorum praeteritorum supererat, pro rebus domesticis necessitate coactus dispensavit.
Aegrotans tribus medicis vano conatu, postremo alio medico nunc claro usus est. Et nunc meliuscule ei est, ut aliis adiuvantibus ire possit, sed negotium suum gerere non potest.
Conspicuum est pecuniam et compendia Gielen morbo diuturno in dies minui. Nunc vero aere alieno obrutus est neque habet, unde debita solvere possit. Medico, quo postremo usus est, solvere debet 4.500 marcas, et eo uti amplius non potest, quia pecuniam sufficientem non habet. Praeterea 30.000 marcas restituere debet, quam
212v
pecuniam mutuam aegrotans accepit.
Gielen sunt duo liberi. Filia eius septendecim annos nata, in officina laborans, per hebdomadam quaestum habet 1.600 marcarum, filius, sedecim annos natus, adhuc in disciplina est et per hebdomadam quaestum habet 400 marcarum. Uxor eius, necessitate coacta, etiam in fabrica quaestum quaesivit et per hebdomadam 1.500 marcas habet.
Ex tenui hac pecunia, detractis sumptibus necessariis pro rebus domesticis, nihil redundat, quia nunc in Germania omnia et cibus et vestimenta maximo pretio comparari debent neque viro aegroto pecunia manet, ut corpus suum meliori cibo firmare possit.
Cum pro ecclesia nostra parochiali, quae die 10 m. Junii huius anni magna ex parte fulmine percussa est, reaedificanda indigeamus quinquia centena milibus marcarum et amplius, pecuniam pro rebus praestantibus sufficientem Gielen dare non possumus. Nostro beneficio Gielen operam sedentariam, qua domi fungi potest, suscipiet.
D. Gielen per annos tres in nostra parochia domicilium habet. In quantum scimus, vir est religiosus et integer et diligens.
Qua ex re D. Gielen literas commendatitias dare possumus.
De mandato parochi:
Harff, sacellanus.
212r
Vidimus: Dr. Heggen par. Dec.1
1"Vidimus: Dr. Heggen par. Dec" hds. von unbekannter Hand, vermutlich von Heggen eingefügt.
Empfohlene Zitierweise
Heggen, Karl, Decanus Dr. theol. Heggen, parochus ad s. Josefum in Viersen, archidioec. Coloniensis, refert de Domino Gielen, qui a Summo Pontifice nostro adiutorium petiit, Viersen vom 15. Oktober 1922, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 9839, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/9839. Letzter Zugriff am: 03.05.2024.
Online seit 31.07.2013.