Document no. 13679

Rösch, Adolf: Ad mandat. de die 3.V.1923. 1 addid. redd.. Freiburg im Breisgau, 17 May 1923

Mandatum de die 3. Maii h. a. exsequentes libellumque a Josepho Hagenauer Eminentissimo Domino Cardinali Secretario Status die 4. Aprilis h. a. exhibitum nobisque transmissum reddentes audito quoque parocho quem proprium petentis esse putabamus, referimus deditissime quae sequuntur:
Gymnasii alicuius Karlsruhensis alumnus, cui nomen Josephus Hagenauer, nemini notus est. Orator, cum nullum certum domicilium indicaverit, an subsidium aliquod a Sanctitate Sua fortasse missum re vera accipiat, valde dubitandum est, et vehementer suspicari licet, eum esse hominem levissimum, qui bonitate Sanctissimi Patris tantum abuti conatus est.
Nullo ergo pacto quidquam subsidii ad inscriptionem ab oratore indicatam mittendum esse censemus.
D. m.
Dr. Rösch, can., cons. ecc. et offic.
Recommended quotation
Rösch, Adolf, Ad mandat. de die 3.V.1923. 1 addid. redd., Freiburg im Breisgau from 17 May 1923, attachment, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', document no. 13679, URL: www.pacelli-edition.de/en/Document/13679. Last access: 07-05-2025.
Online since 23-07-2014.