TEI-P5
Rösch, Adolf
Mandatum de die 3. Maii h. a. exsequentes libellumque a Josepho Hagenauer Eminentissimo Domino Cardinali Secretario Status die 4. Aprilis h. a. exhibitum nobisque transmissum reddentes audito quoque parocho quem proprium petentis esse putabamus, referimus deditissime quae sequuntur:
Gymnasii alicuius Karlsruhensis alumnus, cui nomen Josephus Hagenauer, nemini notus est. Orator, cum nullum certum domicilium indicaverit, an subsidium aliquod a Sanctitate Sua fortasse missum re vera accipiat, valde dubitandum est, et vehementer suspicari licet, eum esse hominem levissimum, qui bonitate Sanctissimi Patris tantum abuti conatus est.
Nullo ergo pacto quidquam subsidii ad inscriptionem ab oratore indicatam mittendum esse censemus.
D. m.
Dr. Rösch, can., cons. ecc. et offic.
Online since 23-07-2014.
Document no. 13679
Rösch, Adolf
: Ad mandat. de die 3.V.1923. 1 addid. redd.. Freiburg im Breisgau, 17 May 1923