TEI-P5
Document no. 1490
Capitulum Ecclesiae cathedralis Eystettensis sequentia devotissime exponit: Prima
dignitas Capituli, Summus Praepositus, domum satis amplam Eystadii inhabitat, quae ad
proprietatem Ecclesiae cathedralis pertinet et a gubernio Status Bavarici quoad onus
fabricae sustentatur. In eadem domo cancellaria Curiae episcopalis habetur. Nunc necessitas
obvenit ampliandi hanc cancellariam, quia propter novam inter Ecclesiam et Statum
constitutionem munia Curiae valde augebuntur. Sed Praepositus pro tempore Dr. Michael
Köhler, aetatis annorum septuaginta sex non consentit immo contradicit, ut tempore vitae
suae aliquae partes suae habitationis ad cancellariam adhibeantur et ipse in aliam domus
partem minus amplam sed, ut Capitulum credit, sufficientem transire cogatur. Rem differre
impossibile est, quia expensae ad immutationem necessariae proximo tempore in budgeto Status
praenotari et requiri debent. Capitulum maxime dolet, quod aliquid contra voluntatem
Praepositi agi necesse sit, sed per maiora vota credit bonum dioeceseos in casu praevalere.
Reverendissimus Episcopus Dr. Leo de Mergel decisioni Capituli concensum
praebuit.
Unde Sanctitas Vestra humillime rogatur, ut quantocius dementissime decernere dignetur immutationem in dicta
Pro qua gratia gratias maximas agit
Sanctitati Vestrae
devotissimum Capitulum
cathedrale Eystettense
Dr. Triller, Decanus Capituli.
Carolus Vogt, secr.
Online since 14-01-2013, last modification 10-09-2018.
Document no. 1490
Domkapitel Eichstätt to Sbarretti, Donato Raffaele
Eichstätt, 23 January 1920
Unde Sanctitas Vestra humillime rogatur, ut quantocius dementissime decernere dignetur immutationem in dicta
1v
domo projectam fieri posse
etiam contradicente usufructuario pro tempore Praeposito Dr. Michaele Köhler.Pro qua gratia gratias maximas agit
Sanctitati Vestrae
devotissimum Capitulum
cathedrale Eystettense
Dr. Triller, Decanus Capituli.
Carolus Vogt, secr.
1↑Seitenzählung von den Editoren eingefügt.