Document no. 13667
Mutz, Franz Xaver
to Pacelli, Eugenio
Freiburg im Breisgau, 06 April 1923
Josephus Doerr pium se esse simulans mendicus ex consuetudine est ita, ut in patria sua vix quemdam invenire possit, qui ei subveniat. Uxor eius ecclesiam numquam fere adire solet remque suam familiarem male gerere videtur. Cum insuper magnopere timendum sit, ne auxilium pecuniae, si quod a Sanctitate Sua praestaretur, non ad caligulas pro parvulo minimo natu emendas sed ad dotem comparandum insumeretur pro filia, quae viro protestantico fortasse coram ministro non catholico nuptura est, Josephum Doerr Sanctitati Suae nullo pacto commendare possumus.
De mandato:
Mutz