Document no. 7119
Michalkiewicz, Kazimierz Mikołaj to [N. N.]
Vilnius, 22 September 1916

Abschrift
Admodum Reverende Domino
Decano.
Praesentibus mandamus atque praecipimus Reverentiae Tuae, ut hisce acceptis certiores reddas RRDD . Parochos decanatus Tui, de his, quae sequuntur:
1. Ut RRDD. Parochi in conscribendis libris metricalibus, nihilmutande, hucusque receptum atque adprobatum modum ordinemque servent: et ut ad tabellas statisticas populi ad gubernio civili conficiendas, servato iure officioque Parochi, neque suscipientes in se aliquas functiones extranes mittant eodem gubernio necessarias notiones iuxta modum et formam ab eodem indicandam vel praescribendam, libros vero authenticos, quae inamovibiles, servent in archivis ecclesiasticis.
2. Ut abhinc in posterum i [sic] usu officiali anhibeatur solummodo sigillum stricte ecclesiasticum cum effigie sive Sancti Titularis, sive imagine anterioris partis Ecclesiae parochialis et inscriptione lingua latine facta, ut c. gr. "Sigillum Ecclesiae parochialis St. Andreae Ap. Słonimiensis": antiqua vero sigilla, qua proprietas ecclesiastica, servari debent in archivo ecclesiae parochialis.
Administrator Apostolicus Diocesis Vilnensis Protonotarius Apostolicus Casimirus Michalkiewicz.
f. m. Secretarii Curiae L. Zebrowski presb.
Recommended quotation
Michalkiewicz, Kazimierz Mikołaj to [N.N.] from 22 September 1916, attachment, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', document no. 7119, URL: www.pacelli-edition.de/en/Document/7119. Last access: 17-05-2024.
Online since 24-03-2010, last modification 10-03-2014.