TEI-P5
§ 1. Si parochus ob senectutem, mentis vitium, imperitiam, caecitatem aliamve
permanentem causam suis muniis rite obeundis impar evaserit, Ordinarius loci det vicarium
adiutorem, praesentatum a Superiore, si de paroecia agatur religiosis concredita, qui
suppleat eius vicem, assignata eidem congrua fructuum portione, nisi aliter provisum
sit.
§ 2. Adiutori, si in omnibus suppleat parochi vicem, iura omnia et officia competunt parochorum propria, excepta Missae applicatione pro populo quae parochum gravat; si vero suppleat ex parte dumtaxat, eius iura et obligationes desumantur ex litteris deputationis.
§ 3. Si parochus sit sui compos, adiutor operam suam praestare debet sub eiusdem auctoritate secundum Ordinarii litteras.
§ 4. Quod si per vicarium adiutorem bono animarum provideri nequeat, locus est parochi amotioni ad normam can. 2147-2161.
Online since 20-01-2020. Show PDF
CIC/1917, can. 0475
§ 2. Adiutori, si in omnibus suppleat parochi vicem, iura omnia et officia competunt parochorum propria, excepta Missae applicatione pro populo quae parochum gravat; si vero suppleat ex parte dumtaxat, eius iura et obligationes desumantur ex litteris deputationis.
§ 3. Si parochus sit sui compos, adiutor operam suam praestare debet sub eiusdem auctoritate secundum Ordinarii litteras.
§ 4. Quod si per vicarium adiutorem bono animarum provideri nequeat, locus est parochi amotioni ad normam can. 2147-2161.
Sources
1917 Codex Iuris Canonicis, can. 475, in: www.jgray.org (Last access: 18.09.2019).
Codex Iuris Senior, can. 475, in: www.catho.org (Last access: 18.09.2019).
GASPARRI, Pietro (Hg.), Codex Iuris Canonici Pii X Pontificis Maximi iussu
digestus, Benedicti Papae XV auctoritate promulgatus, Rom 1917, can. 475,
S. 136, in: archive.org (Last access: 18.09.2019).
Recommended quotation
CIC/1917, can. 0475, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', keyword no. 545, URL: www.pacelli-edition.de/en/Keyword/545. Last access: 21-06-2025.