Decreta authentica Congregationis Sacrorum Rituum, N. 4035 Romana vom 20. Juni 1899

"Academia Liturgica Romana sequentia dubia pro opportuna declaratione Sacrae Rituum Congregationi humiliter subiecit; scilicet:
Dubium I. Utrum Episcopi, sive Dioecesani sive Titulares, Crucem pectoralem detectam gestare possint ubicumque degant?
Dubium II. Utrum super sacras vestes eamdem Crucem, vel saltem illius flocculum, gestare valeant in sacris funcitionibus?
Dubium III. Utrum iidem Episcopi, dum lavant manus infra Missam privatam, tegere possint caput bireto et Mitram gestare in eadem Missa dum populo trinam benedictionem impertiunt?
Dubium IV. Utrum sacrum Tabernaculum in interiori parte deauratum esse debeat, vel saltem albo serico contectum; et utrum sit benedicendum, priusquam Sacra Eucharistia in illo recondatur?
Dubium V. Pro clavibus, quae Ostiariis in eorum Ordinatione sunt tradendae, sufficit ne ut una tantum tradatur?
Dubium VI. Permitti ne possunt in Ecclesiis lumina ex oleo, quae mensae Altaris imminent et ardent etiam tempore Sacrificii?
Et Sacra Rituum Congregatio, omnibus mature perpensis auditoque voto Commisionis Liturgicae, respondere censuit:
Ad I. 'Affirmative'.
Ad II. 'Negative'.
Ad III. 'Negative in omnibus'.
Ad IV. 'Affirmative ad utramque partem'.
Ad V. 'Servetur, in praxi, Pontificale Romanum'.
Ad VI. 'Negative'.
Atque ita rescripsit et servari mandavit.
Die 20 Iunii 1899."
Quellen
Decreta authentica Congregationis Sacrorum Rituum ex actis eiusdem collecta eiusque auctoritate promulgata sub auspiciis ss. domini nostri Leonis Papae XIII, Bd. 3, Rom 1900, Nr. 4035, S. 366, in: daten.digitale-sammlungen.de/ (Letzter Zugriff am: 17.09.2015).
Empfohlene Zitierweise
Decreta authentica Congregationis Sacrorum Rituum, N. 4035 Romana vom 20. Juni 1899, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Schlagwort Nr. 1245, URL: www.pacelli-edition.de/Schlagwort/1245. Letzter Zugriff am: 28.03.2024.
Online seit 18.09.2015.
Als PDF anzeigen