CIC/1917, can. 0395

"§ 1. In ecclesiis tam cathedralibus quam collegialibus in quibus nullae sunt quotidianae distributiones vel ita tenues ut verisimiliter negligantur, Episcopi tertiam partem separent fructuum, proventuum, obventionum quae ex dignitatibus, canonicatibus, officiis aliisque illius ecclesiae beneficiis percipiuntur et in distributiones quotidianas convertant.
§ 2. Si distributiones quavis de causa introduci nequeant, Episcopus in dignitates, canonicos ac beneficiarios negligentes pecuniarias constituat mulctas, quae distributionibus respondeant earumque locum teneant.
§ 3. Distributiones cedunt diligentibus, quavis collusione aut remissione exclusa; si vero dignitates habeant proventus a massa seu bonis canonicorum diversos et separatos, distributiones ab eis amissae cedunt aliis dignitatibus praesentibus, si adsint, secus fabricae ecelesiae, quatenus indigeat, aut alii pio loco Episcopi arbitrio.
§ 4. Ab unoquoque Capitulo secundum sua cuiusque statuta, unus vel plures censores, seu punctatores nominentur, qui absentes a divinis officiis quotidie notent, praestito prius coram Capitulo vel eius praeside iureiurando de suo munere fideliter obeundo; quibus Episcopus alium addere potest punetatorem; quod si abfuerint punetatores, senior e canonicis qui adsunt, illorum vices suppleat."
Quellen
1917 Codex Iuris Canonicis, can. 395, in: www.jgray.org (Letzter Zugriff am: 16.02.2018).
Codex Iuris Senior, can. 395, in: www.catho.org (Letzter Zugriff am: 16.02.2018).
GASPARRI, Pietro (Hg.), Codex Iuris Canonici Pii X Pontificis Maximi iussu digestus, Benedicti Papae XV auctoritate promulgatus, Rom 1917, can. 395, S. 107, in: archive.org (Letzter Zugriff am: 16.02.2018).
Empfohlene Zitierweise
CIC/1917, can. 0395, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Schlagwort Nr. 1321, URL: www.pacelli-edition.de/Schlagwort/1321. Letzter Zugriff am: 20.04.2024.
Online seit 20.01.2020.
Als PDF anzeigen