TEI-P5
"§ 1. Sacerdos extraneus ecclesiae in qua celebrare postulat, exhibens
authenticas et adhuc validas litteras commendatitias sui Ordinarii, si sit saecularis, vel
sui Superioris, si religiosus, vel Sacrae Congregationis pro Ecclesia Orientali, si sit
ritus orientalis, ad Missae celebrationem admittatur, nisi interim aliquid eum commisisse
constet, cur a Missae celebratione repelli debeat.
§ 2. Si iis litteris careat, sed rectori ecclesiae de eius probitate apprime constet, poterit admitti; si vero rectori sit ignotus, admitti adhuc potest semel vel bis, dummodo, ecclesiastica veste indutus, nihil ex celebratione ab ecclesia in qua litat, quovis titulo, percipiat, et nomen, officium suamque dioecesim in peculiari libro signet.
§ 3. Peculiares hac de re normae, salvis huius canonis praescriptis, ab Ordinario loci datae, servandae sunt ab omnibus, etiam religiosis exemptis, nisi agatur de admittendis ad celebrandum religiosis in ecclesia suae religionis."
Online seit 25.02.2019. Als PDF anzeigen
CIC/1917, can. 0804
§ 2. Si iis litteris careat, sed rectori ecclesiae de eius probitate apprime constet, poterit admitti; si vero rectori sit ignotus, admitti adhuc potest semel vel bis, dummodo, ecclesiastica veste indutus, nihil ex celebratione ab ecclesia in qua litat, quovis titulo, percipiat, et nomen, officium suamque dioecesim in peculiari libro signet.
§ 3. Peculiares hac de re normae, salvis huius canonis praescriptis, ab Ordinario loci datae, servandae sunt ab omnibus, etiam religiosis exemptis, nisi agatur de admittendis ad celebrandum religiosis in ecclesia suae religionis."
Literatur
1917 Codex Iuris Canonicis, can. 804, in: www.jgray.org (Letzter Zugriff am: 20.10.2017).
Codex Iuris Senior, can. 804, in: www.catho.org (Letzter Zugriff am: 20.10.2017).
GASPARRI, Pietro (Hg.), Codex Iuris Canonici Pii X Pontificis Maximi iussu
digestus, Benedicti Papae XV auctoritate promulgatus, Rom 1917, S. 231,
can. 804, in: www.archive.org (Letzter Zugriff am: 20.10.2017).
Empfohlene Zitierweise
CIC/1917, can. 0804, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Schlagwort Nr. 1928, URL: www.pacelli-edition.de/Schlagwort/1928. Letzter Zugriff am: 17.06.2025.