Dokument-Nr. 11721

Korum, Michael Felix: Responsa ad quaestiones de Seminariis propositas. Trier, 22. Februar 1920

I. De Seminarii constitutione et aedibus
Ad 1. Dioecesi Trevirensi propria sunt duo Seminaria, minus2 sc. pro pueris literarum scientia imbuendis, et ab hoc prorsus separatum ac distinctum maius3 pro alumnis philosophiae ac theologiae vacantibus. Hoc alterum anno 1773 ab archiepiscopo nostro Clemente Venceslao aerectum, pluries propter loci angustiam auctum fuit, ita ut paulatim in 5 aedificia divisa excreverit; quorum aedificiorum duo alumnis, duo professoribus, unum sororibus religiosis domicilio inserviunt.
Ad 2. Negative.
Ad 3. Fabrica cuius una pars nova, vetus altera est, capere valet 230 alumnos. Omnia in ea ita sunt ordinata, ut disciplinae aeque ac valetudinis tuendae legibus respondeat; a vicinorum introspectu libera est, hortis et atriis ad spatiandum instructa.
Ad 4. Haud longe ab urbe habetur rusticationis domus, quo alumni saltem semel in hebdomada recreationis gratia sese conferunt.
2
II.De reditibus, expensis et oneribus
Ad 5. Reditus Seminarii proveniunt ex bonis immobilibus (sc. vineis), quae plures abhinc annos comparatae sunt. Quae bona sat tuta videantur, utpote cum causae piae et praesidio et certis privilegiis ab auctoritate civili concessis gaudeant.
Ad 6. Annua que ab alumnis pro victu et institutione persolvitur pensio est M. 600; attamen haec pensio remitti solet sive ex integro sive ex parte, dummodo agatur de alumnis egentibus, qui ceteroquin pietate, disciplina, studiis huiusmodi beneficio reputentur digni.
Ad. 7. Expensae quae quovis fieri solent hac fere sunt (excerptae ex praevia anni 1920 ratione sumptuaria):
a. in honorarium praepositorum et magistrorum M. 37.250
b. in salarium famulorum M. 11.100
c. in alimentum omnium in Seminario degentium M. 160.000
d. in tributa publica s. vectigalia M. 45.000
e. in conservationem aedificiorum M. 20.200
f. in administrationem bonorum immob. M. 168.2504
Ad 8. Negative.
Ad. 9. Seminarium tenetur oneribus 6 Missarum fundatarum aliisque obligationibus piis; quae a fundatoribus ac benefactoribus sunt praescripta, sedulo observantur.
3
Ad 10. Generalis ratio accepti et expensi pro anno 1918 sic habet:
introitus M. 670.434,
exitus M. 651.890

III. De personis
Ad 11. Rector Seminarii in praesens est R. D. Nicolaus Bares, S. Theol. Doctor, professor theologiae in Seminario Trevirensi, 49 annos natus. Presbyter ordinatus a. 1895 per 4 annos sacellanus fuit in ecclesia ad B. M. V. Confluentina; dein cum per 10 annos catechistae munere in scholis publicis perfunctus esset, a. 1909 professor theologiae in hoc Seminario est nominatus. Cuius officii munia explevit usquedum a. 1918 ad onus Rectoris promotus est.
Ad 12. Adiuvatur in Seminarii regimine a Vice-Rectore, R. D. Dr. Griepenkerl, professore theologiae pastoralis. In partem sollicitudinis assumpti sunt praeterea 8 praefecti contuberniorum, qui ex alumnis electi pietate, scientia morumque disciplina spem afferunt se huic officio demandato rite esse perfuncturos.
Ad 13. R. D. P. Nic. Scheid S. J. Director spiritualis et Magister pietatis constitutus est. In Seminario degens nullo alio implicatur officio, ita ut in fingendis alumnorum animis ad sinceram et solidam pietatem totus incumbat. Praeter ipsum deputati sunt 3 confessarii ordinarii, quos adeundi alumnis pluries in hebdomada data est
4
facultas.
Ad 14. Numerus magistrorum par est disciplinis tradendis iuxta normam Iur. Can. (c. 1366). Omnes convivunt in Seminario nec disciplinae internae domus se immiscent.
Ad 15. De assensu Ordinarii Seminarii Rector, utpote et ipse magister, praefecti studiorum munere fungitur.
Ad 16. Pro administrandis bonis temporalibus sat amplis duo constituti sunt officiales, nempe thesaurarius5, cuius est vineas colere, cellis vinariis invigilare, summas debitas vel repetere vel solvere, tabulas expensi et accepti sedulo conficere et in peculiari archivo fideliter servare;
oeconomus6, qui curet ut aedificia in statu bono conserventur vel diruta reparentur, ut alimenta pro sustentandis omnibus in Seminario degentibus <necessaria>7 comparentur, ut congruens famulorum numerus locetur, ut normae hygienicae apprime serventur, ut cibus sanus, sufficiens et convenienter praeparatus familiae praebeatur.
Uterque nonnisi dependenter ab Ordinario et Rectore muneris sui partes explere valet.
Ad 17. Culinae Seminarii ex pluribus annis invigilant sorores religiosae ex Congregatione S. Caroli Borrom. Trevirensi. Quae 10 sorores incolunt domum ab alumnorum aedificiis prorsus separatam, proprio utentur sacello necnon annua pensione a
5
Seminario donantur.
Ad 18. Negative. Ordinarius ipse conferentiis quae plures in anno fiunt de re oeconomica et disciplinari interest et quae ad bonum Seminarii conducere noverit facienda curat.
Ad 19. Seminarii alumni interni nunc sunt 218, qui numerus dioeceseos nostrae necessitatibus abunde sufficere videtur. Nunquam inter alumnus admittitur, qui ad sacros ordines certo non aspirat.
11 alumni in Seminario minore Trevirensi commorantur ibique agunt vices praefectorum studiorum. Expleto biennio in Seminarium maius ingrediuntur; interim ad Rectorem Seminarii puerorum spectat, eos ad solidam pietatem instituere ac spiritualibus eorum necessitatibus succurrere.
Extra dioecesim 16 in praesens instituuntur alumni, quorum 4 in Collegio Germanico-Hungarico, 11 in universitate Oenipontana degunt ad obtinendos gradus academicos; (1) unus in Seminarium Churiense Helvetiae receptus est, ut eodem tempore et theologiae vacat et valetudinem bello labefactatam corroboret. E Spirensi dioecesi vicissim 10 clerici in nostrum Seminarium recepti sunt, quia ultima solummodo curricula in perangusto Seminario Spirensi degere possint.
Ad 20. Famulos habemus 30; oeconomi ac sororum monialium est omni qua par est diligentia eos seligere necnon cavere, ut in ordine ac pietate serventur.
6
IV. De pietate et disciplina
Ad 21.-26. Omnia omnino quae hic 8 quaeruntur apud nos sedulo observantur iuxta iuris praescripta can. 1363, 1367, 1369.
Ad 27. Scandala aut perturbationes in Seminario non obvenerunt. Quod si aliquem alumnorum expelli necesse est, proceditur iuxta quae praescribuntur a S. Concilio Tridentino et a Summis Pontificibus.
Ad 28. Provisum est in I,1.
Ad 29. Alumni ad suos tempore vacationis redentes curae commendantur parochorum; expleto rusticationis tempore parochus clericis in Seminarium revertentibus literas tradit testimoniales, quibus Rectorem certiorem faciat de vita et moribus alumnorum.
Ad 30. In praesens nemo civiles studiorum universitates frequentat.
Ad 31. Clerici in Germania servitium militare obire non iam coguntur.
V. De studiis
Ad 32. Studia humaniora in scholis publicis quae gymnasia vocantur per 9 annos integros perficiuntur eaque in ceteris <disciplinis>9 institutio traditur, quae communi omnium culturae et statui clericorum in hisce regionibus conveniat.
7
Ad 33. In philosophiam rationalem alumni per 3 semestria incumbunt. Alumnorum in hac disciplina institutionem professores pertractant idiomate latino iuxta Doctoris Angelici methodum ac principia, secuti in universum textum 10 librum cui titulus "Institutiones philosophicae", a R. D. Dr. Willems, huius Seminarii olim professore, in lucem editum.
Ad 34. Cursus theologicus 6 semestribus continetur complectens praeter theologiam dogmaticam, quae latine traditur iuxta textum a R. D. Dr  Einig exaratum, studium theologiae moralis, s. Scripturae, historiae ecclesiasticae, iuris canonici. Alumnorum in addiscendis hisce disciplinis profectus valde boni censendi sunt.
Ad 35. Clerici instituuntur insuper in cantu liturgico et in theologia pastorali additis practicis exercitationibus praesertim de recta ratione tradendi catechismum, explicandi evangelium, audiendi confessiones, visitandi infirmos.
Ad 36. Prohibentur alumni a lectione librorum vel diariorum, quibus a studiis facile distrahi nec in munere sacerdotali certe iuvari possint.
Ad 37. In finem vergente quovis semestri examina quae dicuntur finalia sive oralia sive scripta habentur, in quibus qui excelluerint annuo stipendio donari solent.
Seminarium Trevirense non gaudet facultate conferendi gradus academicos; attamen
8
provisum est, ut maioris spei clerici in probata aliqua instituantur universitate ibique gradus obtineant academicos.
Ad 38. Provisum in V,32.
Ad 39. Bibliotheca duplex prostat, una pro professoribus, pro alumnis altera; utraque instructa est libris sat multis s. ex philosophia s. ex theologia s. ex aliis disciplinis exhibentibus doctrinam tum veterum tum recentiorem.
VI. De sacris ordinationibus
Ad 40. 41. Ad amussim servantur <quae>11 circa conferendos ordines a S. Concilio Tridentino, a Summis Pontificibus et nuperrime a Codice Juris Canonici praescripta sunt.
VII. De visitatione Seminarii
Ad 42. Ordinarius semel in mense Seminarium solet invisere et sermone habito alumnos hortatur ad perpetuum virtutum omnium exercitium. Pariter ut cognoscere valeat, quo spiritu ducantur alumni quive eorum in studiis sint profectus, qua ratione ac methodo tradatur a magistris s. theologia, pluries in anno conferentiis, quae habentur de clericorum studiis et moribus, interest necnon examinibus, quae fieri solent ante alumnorum ad ordines promotionem, praeest lectionibusque singulorum professorum assistit saltem semel in anno.
+ [obb.] Felix Eppus Treviren.
1, oben am linken Seitenrand hds. vermutlich vom Empfänger notiert: "Baviera".
1Seitenzählung von den Editoren eingefügt.
2"minus" hds. vermutlich vom Empfänger untertsrichen.
3"maius" hds. vermutlich vom Empfänger untertsrichen.
4Rechts unterhalb der Zahlenkolonne hds. vermutlich vom Empfänger eine Kolonne mit folgenden Zahlen notiert: "404.550" und "37.250"; unterhalb der notierten Zahlen hds. vermutlich vom Empfänger eine Linie gezogenen und notiert: "441.800".
5"thesaurarius" hds. vermutlich vom Empfänger unterstrichen.
6"oeconomus" hds. vermutlich vom Empfänger unterstrichen.
7Hds. vom Verfasser eingefügt.
8Hds. vom Verfasser gestrichen.
9Hds. vom Verfasser eingefügt.
10Hds. vom Verfasser gestrichen.
11Hds. vom Verfasser eingefügt.
Empfohlene Zitierweise
Korum, Michael Felix, Responsa ad quaestiones de Seminariis propositas, Trier vom 22. Februar 1920, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 11721, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/11721. Letzter Zugriff am: 08.12.2022.
Online seit 25.03.2013, letzte Änderung am 10.09.2018.