Dokument-Nr. 13473
Kilian, Augustin an Pius XI.
Limburg an der Lahn, 15. Dezember 1925

Beatissime Pater!
Natali Christi Domini die redeunte novoque anno appetente cordi mihi est Sanctitati Tuae bona faustaque quaecunque ab omnium bonorum datore eo maiore fervore Deo adprecari quo ardentiore in Te feror amore filiali.
Sospitem igitur atque incolumen Te conservet diu adhuc Deus Optimus Maximus, in universae Ecclesiae salutem, omnium fidelium gaudium et solatium, in augendam Tuam aeternae gloriae mercedem.
Concedat Tibi Dominus Noster Jesus Christus gratia Sua clementissima atque efficaci, ut votum ac propositum cordis Tui, Concilium Vaticanum continuandi atque finiendi, impleatur operaque Tua effectibus cum Ecclesiae sanctae tum generi toti humano maxime salutaribus coronentur. Eundem in hac gravissima re habeas successum, quo in instituendo anno jubilaei nunc in finem
10v
vergente fruebaris.
Incredibiles quidem hic Annus sanctus Tibi attulit curas et labores, ingentem vero idem et laetitiam.
Numerosa etenim illa peregrinorum piorum agmina, qui in dies crescentes orantes et psallentes Basilicas Romanas visitaverunt, et Deo et Angelis et hominibus vere erant spectaculum fidei, pietatis fidelitatisque erga Sedem Apostolicam atque devotissimi amoris filialis in Te communem omnium Christianorum Patrem.
Quid dicam de magnificis illis ac sacris functionibus Beatificationis et Canonizationis non paucorum in pace Ecclesiae pie et sancte defunctorum in Basilica Vaticana habitis et de sacris Triduis in honorem istorum Beatorum et Sanctorum in omnibus ecclesiis Urbis splendidissime celebratis?
Quid de innumerabilibus tot catholicorum ex omnibus nationibus et terris adunatorum agminibus, qui quotidie ordine pulcherrimo processionum aedes Vaticanas petebant, ut
11r
votis vehementissimis, amore affectuosissimo erga Patrem ipsis inspiratis, obtemperarent, videndi scilicet et salutandi Sanctitatem Tuam?
Tu eos libenter suscepisti atque amore vere paterno atque inexhausta comitate benedixisti - omni fere die per totum annum, immo saepius per diem, semper suavissime ridens eorum verba patienter et benigne exipiens, ipsos alloquens sermonesque ad eos habens plenos gravibus et dulcibus verbis vitae aeternae et ad Germanos quidem lingua ipsorum vernacula.
Quantum tempus peregrinis hoc modo dedicasti, quod labores fatigantes subiisti! At quantum gaudium quoque et solatium ex fide, pietate, amoresque1 filiali istorum peregrinorum hausisti quantaque laetitia illos affecisti! Mirabantur potestatis Tuae plenitudine, dignitate, doctrinaque Tua, sed magis amabant amorem et patientiam Patris.
Ipse non paucos de audientiis audivi loquentes; enthusiasmo quodam inflammati bonitatem Tuam et amabilitatem satis laudare
11v
non potuerunt.
Fidem eorum auxisti, spem corroborasti, caritatem inflammasti, vinculis indissolubilibus cum Sede Apostolica eos vinxisti, salutem sanctae Ecclesiae et animarum hoc modo mirabiliter promovisti.
Liceat mihi, indigno servo Tuo, in signum sane exile amoris mei et dioecesanorum meorum Summam 10.000 Mark. heic acclusam 2 offerre, quam paterna benevolentia acceptare digneris.
Accipe denique, Summe Pontifex, imminutae oboedientiae, invictae fidelitatis, filialis amoris sensa, quibus inter prospera et adversa semper usque ad extremum spiritus habitum me Tibi adhaesurum esse sollemniter profiteor ac benedic me meumque gregem.
Sacros Tuos pedes exosculans permaneo cum istis affectibus
Sanctitati Tuae
Humillimus et obsequiosissimus
servus Tuus
+ Augustinus.
Episcopus Limburgensis.
1Hds. von unbekannter Hand korrigiert, vermutlich vom Verfasser.
2Anmerkung zu "acclusam" hds. von unbekannter Hand, vermutlich vom Empfänger, hinzugefügt: "Non acclusa (v. annessa lett. di Mgr. Centoz) né finora (27.XII.25) ricevuta."
Empfohlene Zitierweise
Kilian, Augustin an PiusXI. vom 15. Dezember 1925, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 13473, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/13473. Letzter Zugriff am: 29.03.2024.
Online seit 24.06.2016.