Dokument-Nr. 13599
Mayer, Philipp Jakob an Pacelli, Eugenio
Mainz, 07. April 1923

Illustrissime ac Reverendissime Domine!
Litterae, quas Amplitudo Tua die 22 Februarii huius anni ad nos dedit de libello petitorio cuiusdam Gulielmi Walther, in pago Seeheim dioeceseos Moguntinae domiciliati, propter defectum officii tabellariorum publicorum pro urbe Moguntina (sciopero della posta a Magonza), nunc demum ad nos pervenit [sic]. Quas ad litteras ea quae sequuntur exponere nobis liceat:
Praefatus Gulielmus Walther, filius iudicis Walther, consultoris in iudicio civili provinciali superiore Darmstadtensi, per plures annos cursum theologiae protestanticae perfecit examine de hoc peracto.
Deinde, officium ministri acatholici non suscipiens, munificentia hominum beneficorum vitam aliquamdiu degit.
Initio anni 1922 Moguntiam veniens a nobis postulavit, ut ipsi prospiceremus, cum, errore sectae protestanticae reiecto, ecclesiae catholicae addictus esset et proinde ecclesia catholica ipsius curam habere deberet.
Sacerdote aliquo auctore reapse officium apud venditorem quendam librorum musicorum obtinuit.
Paulo post innotuit praefatum iuvenem saepius sanctam Eucharisticam communionem suscipere, priusquam errori haeresis protestanticae abiurato in Ecclesiam catholicam admissus esset.
Monitus a nobis, ut prius in sinum ecclesiae admittendus esset, quam
324v
sanctis sacramentis muniri posset, revera in ecclesiam catholicam admitti voluit, sed professionem fidei Tridentinam et iusiurandum contra modernistas a Pio PP X praescriptum praestare renuit declarans se litteras encyclicas P ascendi PP Pii X contra modernistas accepturum non esse, quinimo se modernistam catholicum esse iuxta doctrinam a professore Schnitzer – apostata a fide catholica – expositam.
Paucis hebdomadibus postea a venditore, in cuius servitio erat et quocum consentire non potuit, dimissus et Moguntia expulsus in Helvetiam profectus est.
Unde initio huius anni in vicum Seeheim dioeceseos Moguntinae reversus est.
Cum hucusque iterato ad nos libellum petitorium non transmiserit, ut a censura absolutus in Ecclesiam catholicam admitteretur, merito suspicamur eum adhuc errore modernistarum irretitum esse.
Omni quo par est obsequio
Amplitudini Tuae
addictissimus
Mayer
Empfohlene Zitierweise
Mayer, Philipp Jakob an Pacelli, Eugenio vom 07. April 1923, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 13599, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/13599. Letzter Zugriff am: 26.11.2022.
Online seit 23.07.2014.