Dokument-Nr. 13783
Goldmann, Alfons an Pius XI.
Zehdenick, 20. Juni 1924

Beatissime Pater!
Sanctitatem Vestram
Utinam brevissime alloqui mihi liceat!
De die in diem sole clarius emergit, quanta cura Sedes apostolica pacificationem orbis terrarum intendat, ut tandem aliquando vexillum pacis super fallacis culturae ruinis erectum ubicumque videatur. Neque enim quemquam celare potest, quanta sanandi potestas unicissime in Sancta Sede culminata existere pergat, cui claves verae pacis templi aperiendi nunquam desunt.
Quis est, quin sciat nobis Germanis ideam antiqui Imperii Romani nationis Germanae sanctione papali benedictam atque unione fidei catholicae semper illustratam semper esse in conspectu tangibili neque ab amora ventura illa ne multum afuturam esse nos per saecula iam sperare atque contra spem cum omnibus viscerum nervis firmam tenere?
50v
Neminem denique nostrum fugit formam duplicem imperii nuperrime praeteriti ea solum causa esse fractam, quia periculum in mora erat, ne populus a Sede Sancta atque a veritatis via per eventum belli felicem abstraheretur.
Sed id nimis nostra vulnera tangit! Ac Sedes Apostolica medicinam celerius afferre nunquam tardavit Ciceronem secuta, qui scribit: "Cavendum est etiam, ne maior poena quam culpa sit"(De off.l.I,25)[sic]1. Atque ibidem: "Nec vero audiendi, qui graviter inimicis irascendum putabunt idque magnanimi et fortis viri esse censebunt; nihil enim laudabilius, nihil magno et praeclaro viro dignius placabilitate atque clementia". Quis enim id in dubium trahere velit: episcopatum, clerum, populum nostrum propterea oneribus, squaloribus esse obrutum, quia legibus atque imperio obedire atque obsequi debebant? Qua de re tiaram tenemus, quae victos tegit a superbia victorum.
Qua de re precamur, ut Sanctitas Vestra rebus nostris experientia cognitis populos labefactos omnibus cum viribus tueatur.
Qua de re: gratias ago
51r
pro beneficiis nobis promissione ac factu peractis.
Mea perpauper parochia in Arenis Brandenburgensis sita, quae in tegulis proletariatum operariorum ex Silesia ac Polonia pauperie afflatum modo egestissimo alit, magno gaudio affecta fuit, cum ex America septentrionali omnia dona distribuere possem secundum meam cartothecam ac o[m]nium specialissimam cognitionem.
Die II. p. Pent. Dom. ac III. pro Sanctitatis Vestrae intentione missae publicae pro actione gratiarum celebrantur.
Atque ego filius Superioris Silesiae dissectae precor, ut Sanctitas Vestra memor restet, ut cum nostro imperio modo historico pars dissecta uniatur.
Silicet mihi precari: solum id desidero, ut Sanctitas Vestra mihi possibilitatem afferre velit, ut imprimere possim meam tractatum historico – exegeticum: Quaestio Quirini (Lc 2,2), in quo omnes fontes atque exegetes, inscriptiones atque historicos peragravi et critice datum nativitatis Christi secundum labores chronologorum perlustravi! Et adhuc multum aliud apud me non editum latet.
Cum reverentia debita
atque amore filiali
in obedientia humillime
coniunctus
Sanctitati Vestrae
servire pergit
Alfonsus Goldmann,
Doctor s. theologiae.
1Angabe falsch, eigentlich: De off. I,89.
Empfohlene Zitierweise
Goldmann, Alfons an PiusXI. vom 20. Juni 1924, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 13783, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/13783. Letzter Zugriff am: 18.05.2024.
Online seit 18.09.2015.