Dokument-Nr. 14464

Kilian, Augustin: Relatio de statu Seminarii Limburgensis S. Congregationi de Seminariis et Studiorum Universitatibus. Limburg an der Lahn, 18. Dezember 1925

Copia
ad normam decreti ejusdem Congregationis de die 2. Februarii 1924 anno 1925 exhibita.
Art. I. De Seminarii constitutione et aedibus.
1-2. Exstant in dioecesi Limburgensi in oppidis Hadamar et Montabaur duo puerorum Seminaria episcopalia, quorum alumni gymnasia publica frequentare tenentur. Alterum seminarium fundatum est in Hadamar anno 1852, alterum in Montabaur anno 1871. Aedificia nova auspiciis Dominici Willi p.m., praedecessoris mei, erecta sunt; alterum dedicatum est anno 1905, alterum anno 1910. Utrumque aedificium 100-120 alumnis continendis capax est, disciplinaribus et hygienicis regulis respondens, hortis et atriis ad recreationem aptis commode instructum.
Recipiuntur in ea pueri bonae indolis, qui statui clericali se vovere cupiunt, et praeter eos alii quoque, praesertim ii, qui ad certum consilium de capessendo statu nondum progressi, totum pensionis pretium solvunt ideoque praebent, unde pauperes alumni ad sacerdotium anhelantes alantur.
Exstat porro in residentia mea Seminarium clericorum, illudque incompletum, nonnisi supremum cursum continens, quod Jacobus Brand, primus episcopus Limburgensis, adjuvante duce Nassovico in parte veteris monasterii Franciscanorum instruxit et mense Novembre 1829 solemniter dedicavit.
In hoc Seminario sunt clerici, qui studiis philosophicis in seminario Fuldensi confectis et studiis theologicis maxima ex parte ibidem absolutis hic unum per annum Theologia pastorali aliisque disciplinis ad normam canonis 1365 § 3 excoluntur et ad recipiendos
340v
s. ordines praeparantur. Vetus Seminarii aedificium prorsus insufficiens est horto et atriis ad recreationem idoneis caret neque regulis hygienicis correspondet. Jam diu nova structura erat erigenda, sed gubernium Borussicum, cuius est aedificium sustentare, novum exstruere pertinaciter recusat.
Rmus Dnus Carolus Klein episcopous p. m., defunctus anno 1898 data licentia a gubernio erigendi completi Seminarii pecunias ad hunc finem necessarias colligere coepit. Cuius successor, Rmus Dms Dominicus Willi, summis viribus intentionem praedecessoris sui exsequi conatus est et litteris Summi Pontificis Pii P.P.X. mense Maio 1907 datis confortatus, novi Seminarii delineamente confici jussit – canonicis uno exepto contradicentibus, quia persuasum habebant, pecuniam huic operi necessarium minime praesto esse, unde dioecesis, si aedificium exstrueretur, magna calamitate obrui posset. Postquam aedificationem collectus notissima illa pecuniarum inflatione nefanda exstinctus est, hodie novum Seminarium erigere a fortiori mihi omnino impossibile est. Permagnum autem mihi erit gaudium, si melioratis rerum oeconomicorum adjunctis posthac consilium meum jam dudum captum exsequens saltem partem novi seminarii erigere aut Seminarium nunc existens amplificare et in conditionem meliorem redigere potero.
Quia Seminarium meum modo 15 alumnos capere potest, plurimos ad normam canonis 1354 § 3 alio mittere cogor. Quadraginta fere alumnorum Limburgensium in egregio Collegio Fuldensi optime instruuntur et educantur. Alii pauci in Collegio Canisiano Oenipontano, alii Romae in Collegio Germanico et Hungarico studiis vacant. Exceptis istis Collegii Germanici alumnis ceteri omnes huc revertuntur, ut unum per annum ultimum ad sacerdotium praeparatione scientifica et ascetica in Seminario meo fruantur.
Fabricia Seminarii atra pecuniarum inflatione omnino fere exstincta est. Gulielmus, dux Nassovicus, sicut dioecesi abhinc 100 annos dotationem
341r
praestitit, quae erat "meschina", ut ait Leo P. P. XII, ita Seminarium aut aliis immobilibus dotare omisit. Duobus autem puerorum Seminariis agri proprii sunt; fundus vero sortis partim erectione aedificiorum consumptus, partim inflatione pecuniarum ad minimum redactus est.
3. Rusticationis domus neque exstat neque – deficientibus opibus – exstrui vel emi potest. Tempore vacationem alumni ordinario apud parentes morantur et a parochis atque data occasione ab aliis quoque sacerdotibus ad piam et clericalem vivendi rationem diriguntur.
Art. II. De reditibus, expensis et oneribus.
4. Reditus annui certi Seminarii Limburgensis sunt 2.571 marcae; incerti reditus anni proxime elapsi erant 7.995 marcae. Ab unoquoque alumno pensio quotidiana 2,50 marcarum solvitur. Pauperibus alumnis stipendia conceduntur, quae illi postea, sacerdotes facti, absque usuris paulatim reddant; sunt alia quoque stipendia pauca, quae non reddenda sunt.
Seminariorum minorum reditus certi non sunt. Incerti autem reditus Seminarii Hadamariensis erant anno elapso 53.234 marcae, ejus expensae 53.586 marcae. Seminarii vero Montaburini reditus erant eodem tempore 35.261 marcae, expensae ejusdem convictus 34.055 marcae.
5. In quantum reditus Seminarii majoris expensas non adaequant, ex vectigalibus generalibus ab omnibus paroeciis et sacerdotibus solvendis supplentur.
6. Affirmative.
7. Negative.
Art. III. De personis.
8. Rector Seminarii clericorum est, Josephus Hild Francofurtensis, doctor s. Theologiae, vir vero pius et ad munus istud maxime idoneus, natus 21. Novembris 1879, sacerdotio initiatus die 21. Januarii 1904, antea Rmo a secretis, capellanus diversis locis, rector Seminarii Hadamariensis, clericos scienti-
341v
fice et ascetice tum doctrina tum exemplo strenue excolere studet eosque aliquando separatim audit atque hortatur et, si casus ferat, corrigit.
Rectores Seminariorum puerorum sunt: Robertus Fischbach, natus die 25. Novembris 1882, et Aloisius Eckert, natus die 16. Februarii 1890, antea capellani, et ipsi viri doctrinae eximiae, indolis egregiae, pietatis sincerae.
9. Subrector Seminarii majoris est Gulielmus Pappert Francofurtensis, Romae ab Universitate Gregoriana doctor philosophiae et s. Theologiae promotus, natus die 24. Januarii 1890, vis probatae virtutis, profundae scientiae, magni animarum zeli.
In duobus puerorum seminariis Rectores a Subrectoribus in regimine adjuvantur. Praeter hos sacerdotes in tribus Seminariis sunt praefecti contuberniorum ex ipsis alumnis assumpti, qui aequis pollent virtutibus et munere suo naviter perfunguntur.
10. Quia pauci tantum (ordinarie 9-14) alumni in Seminario clericorum degunt, Director S[p]iritualis deest. Canonicus autem prudentissimus, in allia [sic] parte ejusdem aedificii separatim habitans, atque confessarius ordinarius, sacerdos "Piae Societatis Missionum", item propo habitans, in rebus spiritualibus ab alumnis quolibet die adiri et consuli possunt. Sufficiens quoque copia confessariorum idoneorum datur. Praecepta canonis 1361 diligenter custodiuntur.
11. Quoad Seminarium clericorum affirmative. De electione Magistrorum, qui in Seminario Fuldensi alumnos meos docent, videsis relationem de statu Seminarii Fuldensis. Magistri gymnasiorum publicorum Hadamariensis et Montaburini a Gubernio vel a Curatorio municipali instituuntur. Potestati episcopali aeque subsunt atque alii laici catholici. Ceterum omnes fere Magistri utriusque gymnasii sunt catholici et – uno alterove excepto – bona gaudent fama.
342r
12. Conferatur relatio Fuldensis.
13. Sicut sub n. 12. In Seminario Limburgensi consentaneum non esse videtur pro parvo numero clericorum brevi ad sacerdotium promovendorum specialem Studiorum Praefectum institui praeter Rectorem et Subrectorem, qui etiam muneribus Praefecti Studiorum funguntur.
14. Idem fere dicendum ac sub n. 13. Patrimonium diligenter administratur; oeconomia Seminarii majoris ab Ordinariatu Episcopali exercetur et ratio negotiorum gestorum quotannis accurate examinatur.
15. In omnibus gravibus rebus Seminarium attingentibus Episcopus consilium Capituli Cathedralis petit.
16. Negative.
17. In Seminario Limburgensi pro tempore novem alumni, iique diaconi cursum supremum absolventes degunt; in Seminario Fuldensi nunc 38 alumni dioecesis Limburgensis, in Collegio Canisiano Oenipontano quattuor, Romae in Collegio Germanico duo Limburgenses studiis vacant. Circiter 210 alumni interni in duobus puerorum Seminariis morantur, quorum pars notabilis domicilium paternum in dioecesibus vicinis habent. Non abest multum, quin numerus alumnorum necessitatibus dioecesis par sit. In admissione canon. 1363 exacte servatur.
18. Negative.
19. Conferatur responsum sub n. 17. Clerici alterius dioecesi in Seminarium clericorum Limurgense non sunt recepti.
20. In omnibus tribus Seminariis Religiosae, eaeque "Pauperes ancillae Christi" de Dernbach, servitio domestico addictae sunt, quae in Seminario Limburgensi ab una, in Seminariis puerorum a quaternis ancillis et a binis servis, qui agris colendis inserviunt, adjuvantur. Ancillae, ut in pietate et ordine serventur et officiis suis satisfaciant, a Religiosis bene custodiuntur. De famulorum autem vita Rector et Subrector curam habent. Religiosae et
342v
ancillae partem aedificiorum incolunt omnino separatam.
Art. IV. De pietate et disciplina.
21. Pietas clericorum, qui quotidie sacra Communione se recreant, accurate ad normam can. 1367 excolitur. In Seminariis quoque minoribus multi pueri quacumque hebdomada ad paenitentiae sacramentum accedunt et quotidie vel persaepe pane Eucharistico se reficiunt. Doctrina christiana in omnibus gymnasii cursibus bis in hebdomada a Professore clerico explicatur; praeterea alumni quotidie sacrosancto Missae sacrificio assistere et diebus dominicis vel festivis sermones, qui modo a Professore religionis, modo a Rectore Seminarii minoris habentur, audire tenentur. Exercitiis spiritualibus tres per dies et dimidium quotannis diligenter vacant.
22. Utique.
23. Bonis moribus instructi, alii alumni optime, alii bene se gerunt, officia sua magis timore Dei quam hominum implentes. Si quia aliter agit, ad bonum frugem redigitur, secus dimittitur.
24. Perturbationes vel scandala non obvenerunt.
25. Utique.
26. Affirmative, quatenus tales libri et diaria alumnos a studiis distrahere possunt.
27. Hac de re normae quaedam non sunt praescriptae neque necessariae esse videntur, quia parochi et, si casus ferat, alii sacerdotes alumnis tempore vacationum domi apud suos degentibus pie et caute invigilant. Parochi de alumnis a paroeciis suis oriundis scriptum testimonium Ordinnariaturi episcopali identidem mittere tenentur.
28. Duo studiosi optimae famae Friburgi Brisgoviae unum per annum studiis in Facultate Theologica Universitatis operam dare gravissimis de causis licentiam consecuti sunt. Ad normam can. 972 § 2 subsunt ibi sacerdoti
343r
idoneo, qui eis invigilet eosque ad pietatem informet.
29. Juvenes Germanici servitium militare obire non jam coguntur. Qui tempore belli stipendia meriti sunt, a militiae stipendiis dimissi, nonnisi post maturam et diligentissimam probationem ad s. Ordines promoventur.
Art. V. De studiis.
30. Schola elementari absoluta pueri scientia litterarum imbuendi in Gymnasiis, quae inspectioni Status subsunt, novem per annos methodo moderna, praesertim ea, quae ab Herbart et Ziller colebatur et secundum eos nuncupatur, perficiuntur. Religionis disciplina modo singulorum ingenio et aetati accomodato a Professoribus, iisque sacerdotibus, diligentissime explicatur. Praeter linguas latinam, graecam, vernaculam traduntur franco-gallica, anglica, hebraica, porro artes mathematicae, scientia physica, chimica, botanica, zoologica, item philosophia, historia, geographia, musica, exercitationes corporales. Etsi novis gubernii Borussici praescriptis lectiones latinae linguae paulo diminutae sunt, instructiones didacticae adhuc postulant, ut tirones praeter linguam germanicam apprime linguam latinam textibus Caesaris, Ciceronis, Livii, Salusti, Vergilii, Horatii, Taciti aliorumque bene addiscant. Novissime fit, ut nonnulli magistri etiam quibusdam operibus sanctorum Hieronymi, Augustini, Bernardi, aliorum in docenda lingua latina utantur. Graecorum quoque Francogallorum sunt quidam scriptores classici, quorum opera, quatenus juventuti idonea atque in usum scholarum purgata sunt, in Gymnasiis leguntur.
Profectus discipulorum est sufficiens, aliorum bonus vel optimus. Qui in studiis adeo parum proficiunt, ut spes non affulgeat eos scientiam sufficientem esse assecutoros, item qui moribus induti sunt malis, dimittuntur.
31-32. Alumni Limburgenses studiis philosophicis et theologicis in Seminario
343v
Fuldensi aut in Collegio Oenipontano quattuor per annos operam dant et nonnisi supremum anni quinti cursum in Seminario Limburgensi absolvunt. Qua de causa conferantur relationes de istis Seminariis. Canones 1365 et 1366 servabantur, praeterquam quod studia academica ad praescriptos annos sex integros ob pecuriam sacerdotum et ob urgentissimam annonae caritatem opibus deficientibus adhhuc omnino erat impossibile.
Ceterum nunc lex in vigore est, ut studiosi tempore paschali anni currentis in Seminarium ingressi et alumni posthac recipiendi accurate ad normam can. 1365 per integrum biennium in philosophiam et per integrum quadriennium in disciplinas theologicas strenue incumbant.
Supremi cursus alumni hic degentes theologia Morali et Dogmatica instituuntur et imprimis ad tramitem canonis 1365 3 edocentur. Rector Seminarii unam ex lectionibus Theologiae Pastoralis semel in hebdomada latine habet, praesertim in repetenda materia jam antea a se tractata.
Praeter varias sacrae Scripturae editiones et Codicem juris canonici, et praescriptos libros liturgicos authentice editos adhibentur, quae sequuntur opera: H. Noldin S. J., Summa theologiae moralis, Oeniponte, F. Rauch; H. Hurter, S. J., Theologiae dogmaticae compendium, Oeniponte, Wagner; J. Schüch – A. Polz, Handbuch der Pastoraltheologie, Innsbruck, Rauch; J. Herr, Praktischer Kursus der Homiletik, Paderborn, Schöningh; Kehrein – Feilzer, Handbuch der Erziehung und des Unterrichtes, Paderborn, Schöningh; J. Noll, Das katholische Pfarramt, Wiesbaden, Rauch; G. Kieffer, Rubrizistik, Paderborn, Schöningh.
33. Seminarium Limburgense non gaudet facultate conferendi gradus accademicos. Summa theologica s. Thomae in praelectionibus saepe citatur et enixe commendatur.
344r
34. Sub finem uniuscujusque semestris in Seminario Fuldensi examina omnium alumnorum habentur. Cuncti candidati cursu philosophico finito et iidem 2 annis postea, antequam in cursum supremi Seminarii Limburgensis ingrediantur, coram me et commissione quadam ex quinque canonicis, necnon Rectore et Subrectore constante de disciplinis philosophicis vel theologicis rigorosum tentamen subire coguntur. Cursu denique theologico exeunte candidati iterum stricte examinantur. Jurisdictione ad praedicandum et ad confessiones audiendas non doctantur, nisi ii, qui hoc examine idonei reperti sunt.
35. Provisum sub n. 33. Ad doctoratus gradus 33O sacerdotes Limburgenses sunt promoti (i. e. 8,5%) et inter eos 12 doctores Universitatis Gregorianae Romanae.
36. Conferantur relationes de Seminariis Fuldensi et Oenipontano.
37. Affirmative. Arcta vero aula bibliothecae impar est recipiendis libris necessariis.
Art. VI. De sacris Ordinationibus.
38. Affirmative. De canone autem 976 2 dicendum est alumnos hactenus exeunte anno quinto ex gravissimis causis supra (n.31–32) expositis ad presbyteratum promotos esse. Alumni vero hoc anno recepti et posthac secuturi ad normam canonis 976 2 sacerdotes ordinabuntur. Tonsuram clericalem ordinesque minores Episcopus Fuldensis vigore litterarum dimissoriarum ordinarie confert. Ordines autem Subdiaconatus et Diaconatus hic in ecclesia publica Seminarii, s. Presbyteratus ordinem in ecclesia cathedrali exercitiis praescriptis ante omnes ordinationes habitis solemniter conferre soleo.
344v
Art. VII. De nonnullis peculiaribus Ordinarii officiis.
39. Seminarium non solum saepe per annnum inviso cumque alumnis colloquor, sed etiam eorum examinibus et, si fieri potest, exercitationibus homileticis interesse et sermones asceticos interdum ad eos habere soleo. Praeterea qualibet dominica – diebus festivis exceptis -, quem subdiaconum vel diaconum in s. missae sacrificio habui assistentem, ad jentaculum invito, quo melius omnes cognoscam alumnos:
Sedulo vigilo, ut Rectores aliique Moderatores Seminariorum muneribus suis rite fungantur.
40. Foliis dioeceseos officialibus parochos aliosque sacerdotes identidem monui, ut pueros bonae indolis indicia vocationis ecclesiasticae praebentes primis litterarum studiis imbuerent atque a saeculi contagiis caute prohibitos pie dirigerent, germen vocationis in iis diligenter foventes.
41. Plurimis aliis institutis caritativis jam existentibus "Opus vocationum ecclesiasticarum" condere nondum potui. At bis in anno publicae in ecclesiis fiunt collectae in favorem pauperum alumnorum et quater in anno dominicis ferias quattuor temporum praecedentibus sacerdotes una cum fidelibus enixas fundunt preces pro ordinandis.
(sig.) Augustinus
Episcopus Limburgensis.
Empfohlene Zitierweise
Kilian, Augustin, Relatio de statu Seminarii Limburgensis S.Congregationi de Seminariis et Studiorum Universitatibus, Limburg an der Lahn vom 18. Dezember 1925, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 14464, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/14464. Letzter Zugriff am: 10.12.2022.
Online seit 01.09.2016.