Dokument-Nr. 15175
Thurn und Taxis, Albert von an Pius XI.
Regensburg, 04. Juni 1925

Beatissime Pater!
Semper memor itineris Romam brevi ante hoc anno sancto facti et sensuum sublimium, quibus ibi affectus sum, oro Te, Beatissime Pater, ut denuo gratiam meam meorumque humillimam benigne accipias pro eximia benevolentia Tua paterna, quam nobis praestitisti, simul autem Tibi referre audeo id quod mihi magnum desiderium est.1
Anno 1899 emi castellum Prufeninga ante portas Ratisbonae urbis situm, quod antea monasterium ordinis S. Benedicti fuerat et anno 1803 saecularisatum2 et Bavariae electori attributum est. Haec possessio tum a libero Barone de Vrintz-Barberich comparata est et post eum venit ad eius heredem liberum Baronem de Zuylem de Nyevelt, cuius posteri hodie confessionem Lutheranam sequuntur.
Nuper3 cogitans possibile esse tunc, ut hac possessione antea ecclesiastica tranquillo animo
5v
fruar4, approbationem Sedis Apostolicae rogare omissum esse, filiali prorsus amore et fiducia ad Te, Beatissime Pater5, confugio6 orans, ut ad tranquillandam animam meam7 etiam hanc possessionem sanes8 eodem modo, quo alias rogatu matris meae9 piae memoriae Helenae, Principissae Hereditariae de Turri et Taxis, bona domus meae10 principalis sanata sunt, ut apparet ex brevi Summi Pontificis Pii IX. dd Dal Vaticano, 17. Dezember 1872, quod breve descriptum his litteris addo11.
Hac occasione non omitto Sanctitati Tuae plenam oboedientiam meam et domus meae principalis erga Ecclesiam Sanctam et Sedem Apostolicam et Te, Beatissime Pater, exprimere et me totamque familiam meam precibus Tuis et benevolentiae Tuae paternae humillime commendans
6r
permaneo firmissima fide et plena obtemperantia et caritate
Sanctitati Tuae
Ratisbonae, 4 die mensis Iunii 1925
Albertus, Princeps de Turri et Tassis.
Anlage zu Dokument Nr. 14760
1Der erste Abschnitt von "Semper bis "desiderium est" wurde nachträglich mit Bleistift durchgestrichen und mit Bleistift durch folgende Phrase ersetzt: "Princeps de Thurn et Taxis Ratisbonae degens, humiliter exponit".
2"s" wurde mit Bleistift durchgestrichen und durch ein "s" ersetzt und somit zu "saecularizatum" verbessert.
3"orator" mit Bleistift darüber geschrieben.
4"fruar" mit Bleistift gestrichen und durch "frui possit" ersetzt.
5"Te, beatissime Pater" mit Bleistift durchgestrichen und durch "S.V." ersetzt.
6Mit Bleistift zu "confugit" verbessert.
7Von "ad" bis "meam" mit Bleistift gestrichen.
8 "sanes" mit Bleistift gestrichen und durch "sanare velit" ersetzt.
9"mea" mit Bleistift gestrichen und durch "oratoris" ersetzt.
10"meae" mit Bleistift gestrichen.
11 Von "quod" bis "addo" mit Bleistift gestrichen.
Empfohlene Zitierweise
Thurn und Taxis, Albert von an PiusXI. vom 04. Juni 1925, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 15175, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/15175. Letzter Zugriff am: 29.03.2024.
Online seit 24.06.2016.