Dokument-Nr. 17911

Kilian, Augustin: [Kein Betreff]. Limburg an der Lahn, 25. August 1926

Copia
Usus vel abusus deferendi cadavera mortuorum fidelium directe a domo, in qua mortui sunt, ad coemeterium et non ante sepulturam ecclesiasticam ad ecclesiam, in dioecesi mea ab inenarrabilibus temporibus viget. Cum lex civilis in hac regione jam per saeculum et amplius ob periculum infectionis prohibeat, quo minus cadavera in ecclesiam deducantur, omnino fieri nequit, ut praescriptum codicis j.c. hic observetur. Vel omni prudentia et firmitate obstante lege civili non poterit obtineri, ut consuetudo immemorabilis mutetur. Quare non aliud superest, quam ut petitioni episcopi Misniensis me adjungam orans, ut in hac mea dioecesi ab exsecutione canonis 1215 C. j. c. benigne dispensetur. Solummodo toleratur a magistratu civili, ut corpora defunctorum sacerdotum ante sepulturam in ecclesiam deducantur indeque, missa solemni de Requiem praesente cadavere celebrata, ad coemeterium deferantur.
(sig.)
(fir.) + Augustinus
Episcopus Limburgensis
Empfohlene Zitierweise
Kilian, Augustin, [Kein Betreff], Limburg an der Lahn vom 25. August 1926, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 17911, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/17911. Letzter Zugriff am: 10.12.2022.
Online seit 29.01.2018, letzte Änderung am 20.01.2020.