Dokument-Nr. 17914

Bludau, Augustinus: [Kein Betreff]. Frauenburg, 19. August 1926

Abschrift
Ad Litteras S. Congregationis Concilii "de translatione cadaverum fidelium in ecclesiam" ad Nuntiaturam Apostolicam Germaniae directas Episcopus Warmiensis ea quae sequuntur exponit:
In Dioecesi Warmiensi cadavera fidelium, si fieri potest, antequam tumulentur, ad normam can. 1215 C.J.C. in ecclesiam transferuntur ibique totus ordo exequiarum persolvitur. Sed multi pauperes inveniuntur, qui non pares sunt solvendo sumptus et expensas, si quis ex suis mortuus sit, pro translatione cadaveris, pro comparandis utensilibus, pro cantu et apparatu in ecclesia. Item in regionibus vastis "diasporae", ubi catholici saepe longissime absunt ab ecclesia paroeciali, cadavera ad ecclesiam transferri non possunt.
Quare in dioecesi Warmiensi nihil quoad sepulturam innovabitur aut reformabitur.
Omni qua par est reverentia
Sig. Aug. Bludau
Episcopus Warmiensis.
Empfohlene Zitierweise
Bludau, Augustinus, [Kein Betreff], Frauenburg vom 19. August 1926, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 17914, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/17914. Letzter Zugriff am: 29.04.2024.
Online seit 29.01.2018, letzte Änderung am 20.01.2020.