Dokument-Nr. 19198

Responsa
ad interrogatoria pro habenda informatione status ecclesiae
cathedralis Spirensis., vor dem 19. Juli 1917

1. Civitas Spirensis sita est in Palatinatu Rhenano, provincia regni Bavariae, prope Rhenum. – Civitas haec est antiqua et illustris, nunc regi Bavariae subdita ca 23.000 incolas continens, e quibus fere 13.000  catholici sunt. Haec scio ex propria experientia.
2. In illa civitate est ecclesia cathedralis, cuius fundamenta iecit Conradus II.imperator, Deo dicata sub invocatione B. Mariae Virginis in Coelum assumptae; structura eius magnifica est, moles ampla, artis cultu decora. Haec scio ex propria experientia.
3. Haec ecclesia Spirensis suffraganea est archiepiscopo Bambergensi. Haec scio ex propria experientia.
4.  Dignitates in dicta eccl. cath. sunt duae: praepositura et decanatus, canonicatus sunt octo, beneficia sex. Numerus presbyterorum inibi servientium est undeviginti. Dignitas maior post pontificalem est praepositura. Utraque dignitas reditu annuo gaudet 7.500 M, canonicatus (4) priores 6.000 M, reliqui 5.600 M, beneficia (3) priora 3.200 M, reliqua 2.700 M. – Praebenda poenitentiara canonico iniuncta est. Haec scio ex propria experientia.
5. In eadem ecclesia cura animarum exercetur per canonicum curatum, cui tres sacerdotes cooperatores adsistunt
19
unacum canonicis et beneficiatis; fons baptismalis ibidem est. Haec scio ex propria experientia.
6. Sacrarium ecclesiae cathedralis Spirensis sacra suppellectili sufficienter instructum est ceterisque rebus ad divinum cultum et etiam ad pontificalia exercenda necessariis. Adest chorus, organum, campanile cum campanis. Coemeterium proprium non existit, cum soli Episcopi in Cathedrali, ceteri de clero et populo in coemeterio communi sepeliantur. Haec scio ex propria experientia.
7. Reliquiae insignes ibidem decenter asservatae sunt: Capita S. Stephani P. M. et S. Anastasii M. Haec scio ex propria experentia.
8. E regione ecclesiae cathedralis sita est domus pro episcopi habitatione sufficiens atque commoda, ca centum passus a Cathedrali distans. Reparatio si quando opus est, sumptibus aerarii publici fit. Haec scio ex propria experientia.
9. Verus valor redituum mensae episcopali quotannis solutorum est 16.000 M. Summa haec tota ex concordatu inter S. Sedem et Regem Bavariae a fisco solvitur, nullaque pensione onerata est. Haec scio ex propria experientia.
10.  Spirae altera ecclesia parochialis existit praeter cathedralem, sed nulla collegiata. Monasteria virginum habentur duo, scilicet Sororum tertii ordinis S. Dominici cum clausura, et Sororum ex eodem ordine sine clausura pro scholis exteris, praeterea domus duae Filiarum S simi Redemptoris pro cura infirmorum. Confraternitates praecipue florent: Ss. Cordis Jesu, Purissimi Cordis B. Mariae V., Ss. Sacramenti, in solamen animarum in purgatorio poenam luentium, et matrum christianarum. Accedunt tertius ordo Franciscalium et duae congregationes pro puellis. Haec scio ex propria experientia.
32
11. Dioecesis Spirensis totam provinciam Palatinatus Rhenani complectitur, i. e. 237 Parochias. Haec scio ex propria experientia.
12. Seminarium clericorum et puerorum iam dudum in civitate Spirensi erectum est, in seminario puerorum ca 100 pueri aluntur. Haec scio ex propria experientia.
13. Ecclesia cathedralis vacabit a die translationis R mi Eppi Michaelis de Faulhaber ad Sedem Metropolitanam Monacensem et Frisingensem. Haec scio ex propria experientia.
Empfohlene Zitierweise
Anlage vom vor dem 19. Juli 1917, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 19198, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/19198. Letzter Zugriff am: 03.06.2024.
Online seit 19.12.2012, letzte Änderung am 01.09.2016.