Dokument-Nr. 19521
Schmidt, Joseph Damian an Pius XI.
Fulda, 23. April 1928

Abschrift!
Beatissime Pater,
Joseph Damianus Episcopus Fuldensis ad Sanctitatis Vestrae pedes humillime genuflexus sequentia exponit:
In provisione beneficiorum duo sunt distinguendi actus scil. collatio beneficii et missio in possessionem seu institutio corporalis. (Can. 1431 sqq. et can. 1443) Jamvero in dioecesi Fuldensi iam inde ab anno 1882 (?) litterae collationis parochiarum exhiberi solent, prouti in schemate heic apposito habetur.
Non obstante tenore articuli in fine huius schematis institutio corporalis per decanum facienda tamquam mere caeremonia vel fortasse quasi supplementum quodam missionis in possessionem beneficii iam per litteras collationis factae habebatur. Putabant enim has litteras collationis praeter collationem simul etiam missionem in possessionem beneficii continere et quidem effectum sortituram inde a die in ipsis litteris collationis assignata.
Sic evenire solebat, quod novus parochus qua talis se gerebat iam inde a die in litteris collationis assignata (e. g. percipiendo fructus beneficii vel subsidia ex aerario publico, applicando missam pro populo, delegando vicarium ad universitatem causarum vel et alium sacerdotem ad speciales actus parochiales e. g. ad assistendum matrimonio) etsi post aliquot dies tandem primo ingrederetur in parochiam ibidemque domicilium collocaret.
Notandum quoque est, quod institutio corporalis vel introductio sollemnis per decanum plerumque post unam vel plures hebdomades demum, die dominica, perfici potest.
185v
In praxi singulae provisiones officiorum vel beneficiorum cum aliis huismodi provisionibus cohaerent ideoque valde commendatur, quod unus idemque dies praefiniatur, a quo provisiones efficiantur, ne series provisionum perturbetur.
Cum vero dubium moveretur, num collationem beneficii cum missione in possessionem uno eodemque documentum conjungere, uti supra expositum est, juri canonico consonum sit necne, a Sanctitate Vestra enixe peto hujus dubii opportunam solutionem.
Quatenus vero ad primam partem respondendum sit: Negative, humillime peto, in quantum opus sit, sanationem actuum parochialium, qui a parochis novis inde a die ipsis in litteris collationis assignata et ante introductionem per decanum acceptam ex hac ratione fortasse invalide positi sint, dummodo alio defectu canonico non laborent.
Ad removendas in posterum difficultates ordinationem novam in folio officiali dioecesano, cujus exemplar heic appositum est, promulgavi. Quam ordinationem Sanctitas Vestra, in quantum indigeat, approbari aut emendari jubere ne dedignetur.
Sane animadvertendum est saepe impossibile evadere, parochis in ipso die praefinito in Curia apparere ad praestandam professionem fidei et juramentum antimodernisticum, quare in plurimis casibus dispensatio concedenda est.
Et Deus etc.
+ Joseph Damianus,
Episcopus Fuldensis
Diesem Schreiben ist eine Ausgabe des Kirchlichen Amtsblatts für die Diözese Fulda beigelegt, siehe Dokument Nr. 20686.
Empfohlene Zitierweise
Schmidt, Joseph Damian an PiusXI. vom 23. April 1928, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 19521, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/19521. Letzter Zugriff am: 30.04.2024.
Online seit 20.01.2020.