Dokument-Nr. 19961
Hit, MargotWeirich, Rudolf an Pius XI.
Berlin, 04. August 1929

Beatissime Pater!
Studiosi Germaniae catholici necnon Studiosae in unione, quae dicitur "Hochland" coniuncti duodecimum unionis conventum Berolini celebrantes ad pedes Sanctitatis Vestrae provoluti devotionem et oboedientiam erga Sanctam Apostolicam Sedem sincere promittunt.
Quae in hoc conventu Berolinensi agamus Sanctitas Vestra ex libello accluso cognoscere benignissime dignetur. Magno enim adhibito labore et diligentia internam populi restaurationem non solum ipsi attendimus sed etiam alios Studiosos catholicos magis magisque ad idem opus conciliare conamur. Quem in finem assequendum hisce praesertim rationibus utimur. Ad tollenda pericula ab Alcoholismo exorta plenam a vino et sicera abstinentiam libere et voluntarie
29v
suscipimus. Consuetudines in conversatione cotidiana et in saecularibus festis lascivia et intemperantia paulatim omnino depravatas reformare volumus ideoque inventutem inprimis academicam ad novos melioresque usus accomodatos cum ad veram hominis naturam tum ad vitam christianam adducere studemus, illud semper memoria tenentes, quod dicit Apostolus: Nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate sensus vestri [Rom. XII, 2]. Cum denique omnium necessitatum et corporis et animae, singulorum et totius populi, optimum remedium sit caritas Christi, in exercitatione huius caritatis operum quantum possumus versari nobis proposuimus.
Imprimis vero fundamentum laborum nostrorum habemus in fide catholica, quem toto corde amplectimur et in dies magis Sanctae Matris Ecclesiae
30r
doctrinis et sacramentis adaugere studemus.
Quae cum respexerimus, etiam nostrum populi ministerium pertinere ad Actionem Catholicam putamus et humillime magnaque cum reverentia precamur, ut Sanctitas Vestra hoc signum devotionis nostrae accipere et labores nostros benignissime Auctoritate Apostolica benedicere dignetur.
Pro unione Hochland
Sanctitatis Vestrae
oboedientissimi filii filiaque
Margot Hirt. Rudolf Weirich.
Empfohlene Zitierweise
Hit, Margot an PiusXI. vom 04. August 1929, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 19961, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/19961. Letzter Zugriff am: 29.03.2024.
Online seit 20.01.2020.