Dokument-Nr. 20179
Fürstenberg, Friedrich Egon von an Jacobini, Ludovico
Olmütz, 28. Februar 1884

[Abschrift]
Eminentissime ac Reverendissime Cardinalis
N<D>omine1 mi Observandissime!
In Archidioecesi mea Olu<o>mucensi2 et quidem in ditione Borussica adsunt beneficia parochialia, quae presbyteris non possunt conferri ob litem diuturnam, inter me, loci Ordinarium ac Regimen borussicum de jure patronatus exortam.
Us [sic] Eminentia Vestra Reverendissima litis genesim cognoscat, audeo adjacens documentum "Promemoria" nominatum substernere, ex quo eluces, me propria auctoritate sanctionibus canonicis derogare non valere.
Quum gregis fidelis animarum clames<t>3 necessitas, ut beneficia per tantum temporis spatium legitimis orbata pastoribus, accipians<t>4 pastores: his in angustiis constitutus recurro ad S. Sedem Apostolicam, devotissime expetens, ut dignetur Sanctissimus Pater cum Regimine Borussico rem pertractare ac litem diuturnam finire.
Quamvis ingenue audeam profiteri, me dispositiones in hac causa a S. Sede Apostolica, cujuscqunque [sic] erunt generis, emanatas, sincerissime esse recepturum: tamen audeo qua Ordinarius loci, quae in Archidioecesis meae maximam cederent utilitatem<,>5 indigitare.
Regimen Borussicum, quoad beneficia Ordinis Teutonici ad nullum legitimum provocare valet titulum, nisi ad perfectam am<nno>6 1863
65v
bonorum confiscationem.
Quapropter mihi opportunum videtur et Regimen Borussicum vix contradicet, ut postuletur ad ipso: ut agnoscat in beneficiis Kreuzendorfensi, Soppaviensi, et Throemensi, liberam beneficiorum collationem.
Quoad beneficia Ordinis equestris Melis<t>ensis7 attamen transactio erit certe difficillima: nam ex anno 1810 usque ad annum 1853. 8 Regimen Borussicum qua Patronus agnoscebatur ejusque praesentationes ab Ordinario recipiebantur.
Et tamen salus Archidioecesis expostulat, ut unum saltem beneficium: Leobsitiense nempe sit liberae collationis, quia Leobsitium est oppidum in ditione Borussica Archidioecesis Olomucensis maximum, multumque interest, ut adsit ibi parochus, cui Ordinarius prae caeteris confidat.
Proin opinor, esse opportunum, ut beneficium Leobsitiense liberae sit collationis, dum quaad [sic] beneficia caetera, videlicet: Gröbnigense, Babicense, et Leisnicense posset jus patronatus Regimini Borussico ex privilegio, si ita S. Sedi Apostolicae placueris, adscribi.
Et si haec propositio, quae Regimini Borussico tantopere est favorabilis, respueretur: posset extremum tentari<,>9 videlicet: quoad beneficium Leobsitiense esset Regimen Borussicum alligandum ad tre<s>10 Candidatos ab Ordinario ipsi oblatos.
Liceat mihi addere, decursu temporis transactionem similem fuisse a variis Germaniae Episcopis, uti Paderbornensi, Huesdensi
66r
ac Posnaniensi nec non Vratislaviensi factam et rem fuisse concessionibus utriusque partis compositam.
Dignetur Eminentia Vestra Reverendissima causam istam Sanctissimo Patri annuntiare ac annuente Sanctissimo cum Regimine Borussico pertractare: pro qua gratia grex meus fidelis parochiarum quae ob litem pastoribus per tempus diuturnum existuns<t>11 privatae, gratissimum servabis<t>12 animum.
Sacrae Purpurae fin<m>brias13 deosculans, in <m>anuum14 osculo persisto
Eminentiae Vestrae Reverendissimae
humillimus ac devotissimus
servus verus:
<(f.) + Fr. Cardinal. Fürstenberg
Pr. Archiepiscopus Olomucensis>15
65r, links am oberen Seitenrand hds. von Borgongini-Duca notiert: "1 (i numeri si riferiscono all'elenco inviato)".
1Hds. vermutlich von einem Mitarbeiter des Staatssekretariats gestrichen und eingefügt.
2Hds. vermutlich von einem Mitarbeiter des Staatssekretariats gestrichen und eingefügt.
3Hds. vermutlich von einem Mitarbeiter des Staatssekretariats gestrichen und eingefügt.
4Hds. vermutlich von einem Mitarbeiter des Staatssekretariats gestrichen und eingefügt.
5Hds. vermutlich von einem Mitarbeiter des Staatssekretariats eingefügt.
6Hds. vermutlich von einem Mitarbeiter des Staatssekretariats gestrichen und eingefügt.
7Hds. vermutlich von einem Mitarbeiter des Staatssekretariats gestrichen und eingefügt.
8Hds. vermutlich von einem Mitarbeiter des Staatssekretariats gestrichen.
9Hds. vermutlich von einem Mitarbeiter des Staatssekretariats eingefügt.
10Hds. vermutlich von einem Mitarbeiter des Staatssekretariats eingefügt.
11Hds. vermutlich von einem Mitarbeiter des Staatssekretariats gestrichen und eingefügt.
12Hds. vermutlich von einem Mitarbeiter des Staatssekretariats gestrichen und eingefügt.
13Hds. vermutlich von einem Mitarbeiter des Staatssekretariats gestrichen und eingefügt.
14Hds. vermutlich von einem Mitarbeiter des Staatssekretariats eingefügt.
15Hds. vermutlich von einem Mitarbeiter des Staatssekretariats eingefügt.
Empfohlene Zitierweise
Fürstenberg, Friedrich Egon von an Jacobini, Ludovico vom 28. Februar 1884, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 20179, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/20179. Letzter Zugriff am: 11.05.2024.
Online seit 25.02.2019.