Dokument-Nr. 20996
Kösters SJ, Ludwig an Pacelli, Eugenio
Frankfurt am Main, 07. Januar 1928

Illustrissime et Reverendissime Domine.
Dubium ortum est, num Collegium nostrum, quod dicitur "Philosophisch-theologische Lehranstalt Sankt Georgen, Frankfurt a. Main", iis institutis annumerandum sit, quae Concordatum Bavaricum (Art. 13 § 1 c) theologiae candidatis praescribit, qui in Bavaria curam animarum suscepturi sunt parochialem. Ratio dubitandi haec est, quia Sankt Georgen neque est Facultas, quae dicitur, Universitatis publicae neque proprie est Seminarium Episcopale, sed Collegium Societatis Jesu.
Sed Collegium Francofurtense, si rem consideramus et istius paragraphae spiritum, plane comprehendi videtur, praesertim cum Collegium S. J. Oenipoetanum S. Canisii diserte agnoscatur. Praeterea RR. DD. Episcopus Limburgensis nostrum Collegium agnos-
299r
cit suum Seminarium, quod Ministerium Status Berolinense secundum leges publicas ut tale approbavit.
Ad omne tamen dubium tollendum humillime rogo, ut Reverendissimus et Illustrissimus Dominus Nuntius Apostolocus authenticam decisionem aut dare aut impetrare dignetur.
Excellentissimi et Reverendissimi
servus humillimus
L. Kösters S. J.,
Rector
Francofurtensis Collegii Sacratissimi Cordis Jesu.
Empfohlene Zitierweise
Kösters SJ, Ludwig an Pacelli, Eugenio vom 07. Januar 1928, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 20996, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/20996. Letzter Zugriff am: 26.04.2024.
Online seit 20.01.2020.