Dokument-Nr. 3137
Keppler, Paul Wilhelm von an Benedikt XV.
Rottenburg, 04. Oktober 1918

Beatissime Pater!
Liceat proscripto Episcopo tres presbyteros optime meritos Sanctitati Vestrae praesentare et commendare in hunc finem, ut honoris causa dignitate ecclesiastica decorentur.
1., Petrus Paulus Frick, Canonicus Ecclesiae Cathedralis Rottenburgensis, Subsenior Capituli, strenuus in administratione dioecesis consultor et adjutor, de scholis popularitus praesertim optime meritus, dignus mihi videtur, qui in numerum Praelatorum Domesticorum assumatur.
2., Josephus Fischer, Regens Seminarii clericalis Rottenburgensis, vir pietate et eruditione conspicuus
48v
omnibus viribus in id enititur, ut alumnos ad sacerdotium optime praeparet, mente in Ecclesiam vere pia impleat, ad praedicatoris et confessarii munus informet diligentissime.
3., Josephus Staudenmaier per triginta annos intrepida fide et impigra industria in urbibus Diasporae parochi, et per duodecim annos etiam capituli ruralis decani munere functus anno delapso magnae paroeciae Ellwangen suscepit administrationem eamque optime gerit.
Rogo ergo humillime, ut Sanctitas Vestra dictos Josephum Fischer et Josephum Staudenmaier in numerum Cubiculariorum honoris recipere dignetur.
Sanctitas Vestrae humillimus ac devotissimus filius
+ Paulus Gulielmus de Keppler
Eppus Rottenburgeni.
Empfohlene Zitierweise
Keppler, Paul Wilhelm von an BenediktXV. vom 04. Oktober 1918, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 3137, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/3137. Letzter Zugriff am: 10.12.2022.
Online seit 20.12.2011.