Dokument-Nr. 5454
Bertram, Adolf Johannes an Pacelli, Eugenio
Breslau, 09. Mai 1922

Kopie
Excellentissime ac Reverendissime Domine!
Gratias maximas dico ex animo Excellentiae Vestrae pro benignissima communicatione normarum, quas Ministerium Borussicum scholis artibus et populi eruditioni inserviens proposuit pro ineunda nova conventione inter Sanctam Sedem et Rempublicam Borussicam. Quum de propositionibus Ministerii jam ante aliquot hebdomadas per unum ex consiliariis Ministerii ex mandato ipsius Ministri certior factus sim, atque de harum propositionum emendatione jam cum Eminentissimo Cardinali Coloniensi confidentialiter tractaverim, ad singula Ministerii proposita etiam nomine et consensu Emmi Cardinalis Schulte sequentia exponere et prudentiori Sanctae Sedis judicio substernere liceat.
Vix oportebit inquirere, num omnia quae continentur in Bulla "De salute animarum" ceterisque circumscriptonum Bullis, etiam hodie plene valeant. Exposueram uti personalem meam opinionem, valere illas Bullarum partes, quae dioeceseon fines ac dotationes ceterasque res constitutivas, locales et materiales tangunt, sed non valere amplius illas partes, quae continent privilegia Dynastiae regali concessa, quum haec Dynastia existere cessaverit. Etiam Sancta Sedes horum personalium privilegiorum cessationem supponere mihi videbatur, quia Sancta Sedes praesentatos a Gubernio candidatos Praepositurae Canonicatuumque
67r
Cathedralium post Dynastiae exstinctionem amplius non admisit, sed Episcopis dioeceseon horum canditatorum institutionem reliquit; ex quo sequitur, Sanctam Sedem voluisse abstinere omnino ab actibus, qui videantur includere agnitionem perdurantiae privilegiorum. Sed de hac theoretica quaestione disputare superfluum est, quippe quum prudentius sit statim ad novi ordinis amicabilem constructionem progredi.
I.
De electione Praepositorum et Canonicorum Cathedralium
Libenter agnoscendum est, Ministerium non amplius postulare jus praesentandi ad Praeposituram neque ad Canonicatus mensibus numeri imparis vacantes.
Agnoscendum insuper est Ministerium non postulare jus exclusivae, sed audiri tantum velle, si conferenda est Praepositura et si conferenda est media canonicatuum pars, ita ut Canonicatus in futurum non attentis mensibus vacantiae, sed alternis vicibus sine praescientia et cum praescientia Ministerii conferendi erunt; sequetur igitur post omnino liberam collationem semper altera etiam libera, sed cum praescientia Ministerii facienda collatio canonicatus.
Ad hoc Ministerii propositum pauca addere liceat.
1. Proposui primo loco Ministerio, ut Ministerium
68r
in nullo casu postulet ejusmodi praeviam communicationem de candidato, sed ut Ministerium se contentum esse ac sibi sufficere declaret, si Sancta Sedes generaliter admoneat canonicatuum collatores, ne unquam eligerent sacerdotem, cujus vitae et actionum indoles ansam factis fundatam praebeat timendi, ne erga Rempublicam et Reipublicae Moderatores se gerat modo violante leges et respectum illum, qui a probo quoque Reipublicae sive rationabiliter observandus sit.
Hanc feci propositionem, quia nova Imperii Germanici Constitutio plenissimam in administratione libertatem Ecclesiae attribuit, et quia obligationes pecuniariae, quas Respublica erga Capitula implere debet, proveniunt non ex Concordatis, sed fundatae sunt juridicis in fundamentis cum saecularisatione dotationum Cathedralium inseperabiliter connexis.
2. Sed si fortasse Sancta Sedes cupit desiderio Ministerii in hoc puncto annuere, deliberandum est, an praecavendum sit, ne oriatur influxus libertati ecclesiasticae nocivus. Fortasse postulari potest, ut a Ministerio declaretur, non esse in intentione Ministerii ulla parare impedimenta candidatis, quorum vita et agendi ratio non laedit probi rei publicae civis obligationes.
II.
De electione episcoporum.
1. Ministerii desiderium, ut Capitula jure eligendi
69r
episcopum etiam in futurum gaudeant, concordat omnino desiderio episcoporum et Capitulorum et fidelium. Hi omnes jus eligendi antistitem maximi aestimant uti cimelium praeclarissimum privilegiorum nostrarum Cathedralium consuetudine tot saeculorum sancitum. In huius juris usu Capitula, uti historia docet, semper caute et prudenter egerunt rationem habendo tam sinceritatis fidei et subiectionis erga Sanctam Sedem Apostolicam quam probitatis morum et acquisitae optimae experientiae in negotiis dioecesis atque connexus intimi consuetudinisque cum grege fidelium; qui connexus personalis cum populo nunquam tanti momenti fuit quanti est in hisce periculosis temporibus, ubi fidelium animi facile perturbantur et seducuntur.
Liceat mihi nomine omnium Borussiae episcoporum denuo petere, ut Sancta Sedes hoc Capitulorum privilegium in vigore permanere benignissime permittat.
2. Annuendum facile erit desiderio Ministerii, ut solemni Sanctae Sedis declaratione Capitula admoneantur ad habendam in electione episcopi rationem servandae concordiae et pacificae relationis inter Ecclesiam et Rempublicam.
3. Minime vero placet episcopis desiderium Ministerii, ut ante electionem nomina Candidatorum Ministerio notificentur. Talis enim notificatio facillime Ministerio praebebit ansam ad denuo instaurandam jus exclusivae, non quidem aperte expungendo nomina minus
70r
grata ex candidatorum serie, sed via diplomatica occulte procedendo. Quae praxis toti populo catholico erit valde invisa et odiosa, eritque ansa diffidentiae et sinistrorum rumorum. Idcirco
4. jam suasi confidentaliter, ut non ante electionem nomina candidatorum Gubernio notificentur, sed ut notificatio haec fiat post electionem et ante electionis Apostolicam confirmationem, ita ut electio ipsa maneat immunis a quovis Ministerii influxu. Causa hujus consilii haec est. Si post electionem Ministerium diplomaticum influxum contra electi confirmationem exercere vult, hoc fieri non poterit nisi ex gravissimis causis solide probandis et stricte examinandis. Talem modum notificationis multo melius concordare apparet cum Ecclesiae libertate in nova Constitutione Imperii statuta.
III.
Concedi poterit, ut ad beneficia parochialia sacerdotes ex aliis Statibus orti non promoveantur nisi cum Gubernii consensu: quod vix periculosum erit.
IV.
Minus placet desiderium, quod de sacerdotum eruditione expositum est.
Magis consonaret libertati Ecclesiae tam de suo ipsius jure competenti quam in Constitutione Imperii agnitae, si plenissima libertas in eruditione clericorum statueretur. Sed attenta legislatione hucusque
71r
vigente et attentis subsidiis pecuniariis a Republica dioecesibus atque imprimis parochis hucusque concessis et imposterum concedendis in hoc puncto concessio quaedam vix denegari poterit.
Tria puncta sunt animadvertenda: 1° eruditio in gymnasiis Germaniae, 2° studia in Germniae Universitatibus aut agnitis a Gubernio Seminariis Episcopalibus, 3° munera ad quae eruditio ejusmodi necssaria esse declaratur.
1. Quod attinet Studia in Universitatis Facultate Theologica vel Seminario Episcopali a Gubernio agnito, facilius concedi poterit, quod Ministerium postulabat. Nam tam Facultates Theologicae quam Seminaria Episcopalia sunt manebuntque semper in intimiori cum Episcopis connexu et revisioni episcoporum directe vel indirecte exposita ita, ut facilius cognosci possit, an in ipsis regnet sana ac solida doctrina et "sentire cum Ecclesia".
Optandum est, ut etiam Studia in Facultate Theologica Oenipontana (Innsbruck in Tirolia) a Ministerio tamquam sufficientia agnoscantur, tum quia notabilis studiosorum numerus ibi studiis incumbere amat, tum quia doctrina ibi regnans nil differt a spiritu, quo Collegium Germanicum in Urbe Romae regitur, tum quia Tiroliae gentes sunt germanicae indolis et originis: ita ut nulla reperiatur causa, ex qua studia ibidem peracta non equiparentur cursui Collegii Germanici in Urbe Romae.
72r

2. Quod attinet eruditionem ab aetatis anno circiter decimo usque ad annum circiter duodevicesimum in Gymnasiis acquirendam aliquantulum haesito. Nam Gymnasia regulariter sunt interconfessionalia, saepe plena professioribus christianae revelationi inimicis et paene omnia immunia a quaevis inspectione episcoporum, licet pro religione catholica docenda sint instituti sacerdotes ab episcopis designandi, ubi sufficiens discipulorum catholicorum numerus invenitur. Hisce circumstantiis attentis,videtur mihi concedi posse, ut regulariter quidem eruditio juvenum ad sacerdotium aspirantium in Germaniae Gymnasiis instituatur et usque ad testimonium de maturitate uti dicunt perficiatur; sed fortasse reservandum est episcopis etiam libertas, in casibus exceptionalibus admittendi ad beneficia parochialia etiam juvenes, qui alia via simillimam gymnasialem eruditionem adepti erunt, ita ut non in unoquoque casu dispensatio formalis a Gubernio petenda sit. Nam regulariter omnes pueri humaniorem appetentes eruditionem per Gymnasia Germaniae transire coacti sunt, quia impossibile est ubique alia Gymnasia erigere. Exceptionalis semper est casus, quo quis per aliam eruditionis viam ad studia academica accedere poterit.
3. Sunt in Ministerio Consiliarii, qui autumant, praedictam eruditionem in Gymnasiis et Universitatibus acquirendam esse necessariam non solum ad bene-
73r
ficia parochialia adipiscenda, sed ad quaevis munera in cura animarum, exempli gratia ad cappellanias vel curatias amovibiles vel similia. Huic interpretationi est omnino contradicendum. Nam postquam leges tempore "Kulturkampf" latae ita sunt mitigatae, ut quivis sacerdos omnia sacramenta et functiones sacerdotales administrare libere possit, non est tolerandum, hanc libertatem tali interpretatione indirecte denuo restringi.
Si Excellentia Vestra optat, ut de hisce omnibus punctis aliorum quoque episcoporum opinio inquiratur, libenter sum paratus ad scribendum singulis. Haec statim exposui, quia de omnium consensu minime dubito, et quia consultum esse videtur ut acceleretur responsum.
Summa cum aestimatione et reverentia persevero esse
Excellentiae Vestrae
obsequiossismus servus
(sign.) A. Card. Bertram.
Empfohlene Zitierweise
Bertram, Adolf Johannes an Pacelli, Eugenio vom 09. Mai 1922, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 5454, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/5454. Letzter Zugriff am: 29.03.2024.
Online seit 31.07.2013.