Dokument-Nr. 6560

Keppler, Paul Wilhelm von: Relatio de Seminariis. Rottenburg, 25. Mai 1917

Praemittenda
Seminarium ad strictam concilii Tridentini normam erectum in nostra Dioecesi non est. Causa, cur tali careamus Seminario, gubernium est, quod eiusmodi erectionem inde ab initio impedivit. Cum enim Dioecesis Rottenburgen. erecta et circumscripta esset anno 1821 per Bullam "Provida sollersque" d. d. 16. Augusti 1821, anno 1827 secuta est Bulla "Ad Dominici gregis custodiam" d. d. 11. Aprilis 1827, in qua Seminarium ad formam concilii Tridentini expresse mandatur (Nr. 5). Huic vero Summi Pontificis Leonis XII mandato gubernium Wurttembergicum consensum non dedit. Denuo agi coeptum est inter regem Gulielmum I et S. Pontificem Pium IX et conventio facta et per Bullam "Cum in sublimi principis" d. d. 22. Junii 1857 publicata. Huius Bullae art. 8 tangit liberam ad concilii Tridentini normam Seminarii erectionem et cetera ad eruditionem et institutionem alumnorum pertinentia. At haec inter Summum Pontificem et regem Gulielmum I conventio a parlamento reiecta est et anno 1862 gubernium regni Württemberg, quae essent in educandis
2
et instituendis alumnis iura gubernii et quae ecclesia seu episcopi, suo solo arbitrio lege d. d. 30. Januarii definivit. Notandum tamen, quod multa, quae in favorem iuris ecclesiastici habuerat supra dicta conventio, in legis memoratae tenorem transierunt.
His igitur praemissis praesentis rerum status sequitur expositio.
Quaestiones de Seminariis
I. De Seminarii constitutione et aedibus.
1. Dioecesi est proprium Seminarium vel potius sunt Seminaria particularia, nempe
a) puerorum (ab anno aetatis fere decimo usque ad decimum quintum),
b) adulescentium (ab anno fere decimo quinto usque ad undevicesimum),
c) theologorum,
d) clericorum.
Ac puerorum quidem Seminaria sunt episcopalia in urbe nostra Rottenburg, quod centum capit alumnos, et in urbe Mergentheim alumnis patens octoginta; praeterea Seminaria privata exstant in oppidis Ellwangen, Ehingen Rottweil minori alumnorum numero apta, quorum protector est Episcopus. Alumni eorum scholas publicas frequentant. Ex his puerorum Seminariis transitur in adulescentium Seminaria, quae duo habemus in urbe Ehingen unum, alterum in urbe Rottweil: convictus 2 minores vocantur. Ibi per quattuor annos degunt alumni: universi, septua-
3
ginta numero in utroque convictu, scholas gymnasii publici frequentantes.
Absolutis gymnasii studiis transeunt in convictum3 maiorem, qui est Tubingae, philosophiae et theologiae operam daturi per annos quattuor. Alumnorum numerus: fere centum quadraginta vel quinquaginta. Tandem fit transitus e convictu maiore Tubingensi in Seminarium proprie dictum4 clericale apud Sedem Episcopalem Rottenburgi, ubi alumni per annum unum degentes studia absolvunt et ad ordines promoventur. Alumnos capit fere quadraginta.
Ante centum fere abhinc annos Seminaria sub literis b-d signata condita sunt cooperante ad id gubernio; Seminaria puerorum autem condita sunt partim ab Episcopo (primum ante quinquaginta annos), partim a privatis.
2. Negative.
3. Adsunt quae quaeruntur, excepto Seminario Tubingensi ubi horti et atria ad spatiandum instructa non habentur.
4. Rusticationis domus nulla est nec spes eius comparandae; alumni ferias suas domi apud parentes agunt, sub parochorum suorum custodia constituti.
II. De reditibus, expensis et oneribus.
5. Alumni convictuum (lit. b et c) et Seminarii clericalis (lit. d) ex publico aerario sustentantur; sustentandis Seminariis puerorum partim servit beneficentia privata et eleemosyna cleri dioecesani, partim
6.  pensio ab alumnis solvenda 450 marcarum, quae indi-
4
gentibus vel ex integro vel ex parte remittitur.
7. Expensarum sub hoc numero indicatarum onus portat aerarium publicum; sola Seminaria puerorum faciunt quotannis expensas in honorarium praepositorum et in famulorum salarium, in alimenta omnium in Seminario degentium vel in tributa publica vel in conservationem aedificiorum etc.
8. Rebus sic stantibus Seminaria b-d ab aeris alieni angustiis tuta sunt; Seminaria sub a, si quando maiores expensae faciendae sunt, pensionum ope suo se tempore resarcire possunt.
9. Seminaria sub a indicata paucarum oneribus Missarum tenentur.
10. In universum dicendo: Seminaria sub b-d ex publico aerario accipiunt, quibus opus habent, et accepta expendunt; Seminarii puerorum neque copiam habent neque inopiam.
III. De Personis
11. Quia apud nos non est Seminarium unum, sed instituta theologica complura, nec unus rector est, immo singula instituta suos habent rectores seu praefectos. Seminaria igitur puerorum suum quodque habent praefectum, excepto Rottenburgensi, ubi propter maiorem alumnorum numerum duo praefecti hoc funguntur officio. Praefectus sacerdos est, ad id positus, ut super grege sibi commisso vigilet, alumnos custodiat ac dirigat, ad mores
5
bonos informet; ut paucis: esse debet quasi pater suorum.
Similiter Seminaria duo adolescentium suum habent praepositum, qui et ipse sacerdos est simulque unus ex professoribus scholae seu gymnasii. Huic quasi auxiliarii iuncti sunt duo repetitores, et ipsi sacerdotes iuniores. His custodia alumnorum incumbit latissimo sensu; praeterea magistrorum munere plerumque aliquo funguntur.
Seminarii theologorum (seu convictus theologici Tubingensis) praefectus Director vocatur, cuius in eo maxime officium est, ut secundum statuta ab Ordinario data et probata dirigat commissum sibi Seminarium. Huic directori sacerdoti septem adsociantur sacerdotes repetitores, qui suas quisque partes custodiae universae suscipiunt; praeterea eorum est officium, ut quae in praelectionibus professorum alumni audierunt, cum eis repetant tentantes, an alumni, quae audierunt in schola, vere didicerint, intellexerint, sua fecerint. Iidem alumnos disputationibus exercent et quae de quaestionibus philosophicis seu theologicis scripserunt, legunt, corrigunt, diiudicant.
In Seminario clericali Rottenburgensi tres sacerdotes et praefectorum et magistrorum partes agunt: Regens videlicet et Subregens et Repetitor, summa directionis illi commissa, qui Regens vocatur.
Hi praefecti omnes ab Episcopo in munus suum vocantur probata eorum prudentia, doctrina, vitae integritate.
12. Adsunt praefecti contuberniorum, partim Repetitores supra memorati, partim ex alumnis assumpti.
6
13. Magister pietatis s. Director spiritualis non est in institutis nostris; immo qui praesunt singulis Seminariis, etiam directionis spiritualis curam exercere debent. Alumni autem copiam habent eligendi confessarios plene sufficientem.
14. 15. Seminaria nostra minora (a et b) non habent scholas suas; immo alumni eorum scholas frequentare debent publicas seu gymnasia et quae in eis est ratio studiorum, etiam nostra esse debet. Magistri vero gymnasiorum a gubernio et vocantur et salarantur; sunt tamen in eorum numero plerumque etiam aliquot sacerdotes magistri; disciplina interna ad solum spectat Episcopum.
16. 17. 18. Non tanguntur instituta nostra.
19. Haud facile responsum: In praesens enim Seminarium clericale (d) octo numerat alumnos, cum fere quadraginta numerari deberent; in Seminario Tubingensi vix etiam supersunt aliqui; de Seminariis b multi, qui arma ferre possunt, absunt, omnes in bello isto calamitoso militant.
In Seminaria b. c. d non admittuntur, qui ad sacros ordines se aspirare non profitentur: externi ad a. b. c inveniuntur, quia ultra certum numerum in Seminarium recipi non possunt: ceterum isti externi eandem sequuntur studiorum rationem, iisdem tenentur disciplinae praeceptis. Extra Seminarium d nullus degere potest: in hoc autem Seminarium definitive recipere non gubernii, sed solius Episcopi est. Extra dioecesim alumni non instituuntur, nisi forte unus alterve de externis cum permis-
7
sione Episcopi aliam Universitatem frequentat, quod rarum. Ceterum tales extranei alicui professori sacerdoti in custodiam traduntur, qui redeuntibus ad nos de industria in studiis et de vitae probitate testimonia scribit.
20. In Seminariis diversis diversus pro rei natura famulorum numerus sua obit munera: eorum electio et institutio pertinet ad praefectos, item dimissio, si forte quacunque ex causa minus idonei inveniantur: salarantur a gubernio.
In omnibus Seminariis nostris Moniales de Congregatione S. Vincentii de Paula vel Tertii Ordinis S. Francisci quae ad cibos parandos vel dormitoria etc. curanda pertinent, laudabili industria administrant excluso omni cum alumnis usu vel commercio.
IV. De pietate et disciplina
21. Quae nobis ex Seminariis de pietate alumnorum identidem per annum scripta referentur, ea diligenter ibi pietatem coli testantur: sacramenta frequentantur, dum aliqui singulis Dominicis et Festis adeunt ad Ss. Communionem, aliqui per intervalla 14 dierum veniunt, segniores et tardiores post tres hebdomadas, vix uno alterove usque ad mensem tardante. Multi in Seminariis a. b. c observant Dominicas quas dicunt Aloysianas; non sunt rari, qui pluries per hebdomadam accedant ad sacram mensam, communio quotidiana est paucorum.
In omnibus Seminariis est sacellum domesticum vel ecclesia propria, ubi communis est alumnorum oratio matutina, meditatio, Missa quotidiana, visitatio Sanctissimi,
8
oratio verspertina.
Alumni Seminarii Rottenburgensis (d), qui ad ordines promovendi sunt, quinquies per hebdomadam, susceptis ordinibus maioribus quotidie ad sacrum synaxim accedunt; exercitia habent octo dierum, cum in Seminarium ingrediuntur, item per aliquot dies ante singulos ordines. Alumni Seminarii Tubingensis quotannis circa festum Nativitatis D. N. J. Chr. omnes exercitia peragunt per tres vel quattuor dies methodo Ignatiano, silentio indicto.
22. Affirmative. Alumni Seminariorum a et b non modo domi doctrina christiana imbuuntur, sed etiam in scholis publicis, quas frequentant, catechizatio est praescripta, cui omnes interesse tenentur, sacerdote magistro catechizante.
23. In omnibus Seminariis ordo diurnus accurate praescriptus est et omnibus munitur custodiis.
24. Vix de uno alterove in relationibus ad nos datis invenitur querela.
25. Affirmative.
26. Affirmative.
27. De scandalis, quae praeterito tempore recentiore obvenerint, nihil notum; si quis alumnorum contra bonos mores graviter deliquerit, statim expellitur.
28. Seminaria nostra ut iam dictum est diversa sunt ac dissita, ita ut convivere non debeant aetate iuniores cum maioribus.
29. Confer dicta sub I, 4.
9
30. Confer dicta ad III, 19.
31. Servitium militare obire nisi in casu belli alumni nostri non coguntur.
V. De studiis
32. Animadvertendum est iterum, nos non habere scholas singulis Seminariis proprias - excepto Seminario  d  - sed alumnos nostros scholas frequentare debere publicas et examina subire annua ut de classe in classem promoveantur. Ordo autem studiorum per gubernium praescriptus est.
Incipiunt ergo tirones ab anno aetatis nono vel decimo studia humaniora vel gymnasii novem annis, si nihil adversi patiantur, absoluturi.
Primis quinque annis (gymnasium inferius) discunt linguam Latinam, Graecam, propriae nationis, Gallicam, praeterea historiam, geographiam, arithmeticam et, ut supra dictum est, catechismum et historiam biblicam (iuxta manuale ad hoc accomodatum).
Per quattuor proximos annos (gymnasium superius) alumni nostri aut in convictu Ehingensi aut Rottweilensi degunt continuantes studia sua humaniora; praeterea addiscunt linguam Hebraicam, mathematicam, geometriam, physicam et alia quae apud alios disciplinis philosophicis adnumerantur; praeterea traditur eis historia ecclesiastica, apologetica, dogmatica, ethica christiana i. e. catholica, pro captu videlicet huius aetatis. Si per hos novem annos alumni nostri inoffenso pede transierint, satis instructi esse videantur ad studia et mi-
10
nisteria ecclesiastica.
Superato examine speciali et rigoroso de convictu minore ad maiorem Tubingensem transferuntur per quattuor annos studiis philosophicis et theologicis vacaturi. Sed haec studia tertium in annum misere iacent hoc bello atrocissimo interrupta.
33. 34. Ac primo quidem anno tractantur disciplinae philosophicae: Logica, Metaphysica, Psychologia, Philosophia moralis, Historia philosophiae. Ab anno secundo alumni theologicis disciplinis operam navant: Historiae ecclesiasticae, Patrologiae, Archaeologiae christianae, Dogmaticae, Iuri canonico, Theologiae morali et Theologiae pastorali. Intra hos tres annos alumni praeterea audiunt Introductionem in libros Veteris Testamenti et tria collegia exegetica de libris eiusdem Veteris Testamenti, Introductionem in libros Novi Testamenti et quinque collegia exegetica de libris Novi Testamenti, Evangeliorum scilicet et epistolarum apostolicarum. Istae igitur disciplinae theologicae absolvuntur triennii spatio: professores idiomate utuntur vernaculo et in singulis disciplinis adhibent plerumque manualia sua ab Episcopo approbata. Summa theologica S. Thomae (in praelectionibus) prae manibus non habetur; in exercitiis autem et colloquiis, in disputationibus et disceptationibus et Summa contra Gentiles et Summa theologica in usum veniunt. Quod ad philosophiae studia attinet, usque ad annum 1903 professor catholicus a gubernio non erat admissus; ex anno dicto imprimis disciplina metaphysicae et ethicae a professore catholico sacerdote traditur. Adsunt disceptationes scholasticae de re phi-
11
losophica itemque de sacra doctrina. De profectu alumnorum Episcopus certiorem se facit misso canonico ad examina semestralia uti etiam ad disputationes. Receptionem alumnorum in Seminarium  d antecedit examen rigorosum in disciplinis theologicis, ad quod duo canonici adsunt ut testes et arbitri de exitu examinis ad Episcopum referentes. Et ipse Episcopus, si vacat, interesse solet.
35. Cantum liturgicum alumni Tubingenses discunt in schola unius de septem repetitoribus, cuius praecipuum officium est cultus liturgici cantus et musicae sacrae.
Practica vero in sacris caeremoniis et in iis quae respiciunt Sacramentorum administrationem (praesertim modum audiendi confessiones), Evangelii explicationem et Catechismi traditionem, visitationem infirmorum, rectam et dignam agendi rationem et omnia alia, quae sacerdotem scire decet ab initio suscepti ministerii, ultimo alumni anno in Seminario Rottenburgensi instituuntur.
36. Ne diariorum lectione a studiis alumni distrahantur, modico ad legendum tempore et modico diariorum numero concesso providetur.
37. Fiunt examina finalia, praemia praestantiorum alumnorum a gubernio conceduntur. Neque Tubingense neque Rottenburgense Seminarium facultate gaudet conferendi gradus academicos, immo hoc pertinet ad Facultatem catholicam-theologicam universitatis Tubingensis. Fuere tamen inter sacerdotes nostrae dioecesis, qui Romam dimissi vel in Anima vel in Campo sancto studia repeterent et ad gradus academicos promoverentur, alii etiam
12
in universitate Friburgensi, W<He>rbipolensi5, Wratislaviensi
38. Pertinet apud nos ad gymnasia et gubernium.
39. Affirmative.
VI. De sacris Ordinationibus
40. Ante singulos ordines Regens Seminarii Rottenburgensis (d) tum per modum relationis scriptae, tum praesenti sermone Episcopo refert, quae per diligentem observationem, per colloquia et examina singulorum alumnorum cognovit referenda. Observantur quae a S. Concilio Tridentino et a summis Pontificibus hac de re sunt praescripta.
41. Ultimo anno conferuntur tonsura clericalis et ordines si fieri potest in ecclesia cathedrali, in casu alicuius necessitatis in sacello Seminarii; praemittuntur exercitia spiritualia, servantur interstitia, obeunt clerici suscepti ordinis munia.
VII. De visitatione Seminarii
42. Ordinarius identidem per annum Seminarium suum Rottenburgense invisit; ipse audit alumnos, quibus, quoties volunt, aditus ad Episcopum patet; Regens autem Seminarii, quotiescunque res alicuius momenti incidit, refert ad Episcopum.
+ Paulus Guglielmus de Keppler,
Eppus Rottenburgen.
1Seitenzählung von den Editoren eingefügt.
2"convictus" hds. vermutlich vom Empfänger unterstrichen.
3"convictum" hds. vermutlich vom Empfänger unterstrichen.
4"Seminarium proprie dictum" hds. vermutlich vom Empfänger unterstrichen.
5Hds. vermutlich vom Verfasser gestrichen und eingefügt.
Empfohlene Zitierweise
Keppler, Paul Wilhelm von, Relatio de Seminariis, Rottenburg vom 25. Mai 1917, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 6560, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/6560. Letzter Zugriff am: 10.12.2022.
Online seit 04.06.2012, letzte Änderung am 10.09.2018.