Dokument-Nr. 7086
[Gasparri, Pietro] an Ostenfeld, HaraldTandberg, JensSöderblom, Nathan
[Vatikan], 19. Juni 1918

[Abschrift]
Perillustres Viri,
Libenter quidem Sanctitas Sua accepit vestras obsequentes epistolas de Congressu die VIII mensis Septembris eo proposito Upsaliae habendo, ut in hominum Societate, immani hoc bello ad finem tandem adducto, christianae caritatis magis magisque vincula firmentur.
Beatissimo Patri pergrata fuerunt humanitatis officia quae iisdem epistolis continebantur.
Ipse vero persuasum habet civilem societatem piena constantique pace et tranquillitate frui non posse, nisi christianae fraternitatis praecepta rite serventur. Quare, in hac tanta odii conflagratione quidquid huc spectat, quidquid ad hunc finem adstruitur, Augusto Pontifici et iucundum et optabile est, idque eo magis quod viam sternit ad assequendum votum evangelicis illis contentum verbis: " Fiat unum ovile et unus pastor".
Haec pro meo munere Vobiscum, Illustrissimi Viri, communicans, ea qua par est observantia sum et permaneo.
Vobis addictissimus
Empfohlene Zitierweise
[Gasparri, Pietro] an Ostenfeld, Harald vom 19. Juni 1918, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 7086, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/7086. Letzter Zugriff am: 29.04.2024.
Online seit 20.12.2011, letzte Änderung am 30.04.2012.