Dokument-Nr. 7949
Benedikt XV. an Korum, Michael Felix
Rom, 20. Oktober 1920

[Abschrift]
Venerabilis Frater,
salutem et apostolicam benedictionem.
Cum proxime natalem tuum octogesimum expleturus sis, valde Trevirensibus tuis fore gratum intelligimus si Nosmet ipsi communem fausti eventus laetitiam participando cumulaverimus. Equidem ultro libenterque id facimus his litteris, non tam ut istis filiorum votis concedamus, quam ut benevolentiam tibi Nostram, opinioni quidem parem quam de te habemus egregiam, paterno animo testemur. Etenim illustri sane loco in Germaniae universae conspectu laus tua sita est, tum ob animi fortitudinem qua strenue Ecclesiae iura in summa difficultate rerum defendisti, tum ob pastoralem sollertiam qua semper pietatis vitaeque christianae studium in populo modis omnibus fovere conatus es. Atque varia exstant munificentiae tuae monumenta: domus piarum virginum quae infirmis inserviant, collegia ad rectam puerorum omne genus institutionem, denique sacrae aedes complures per dioecesim a solo excitatae. Nec parum nuper quoque tua eluxit diligentia in dioecesana Synodo co-
7v
genda ex qua tantum sperari licet ecclesiasticae disciplinae fideique incrementum. Immortales igitur Deo tecum agimus grates quod ad senectutem bonam benigne te sospitarit; rogamusque ut multos praeterea aetati tuae annos adiiciat similium et laborum plenos et meritorum. Quo autem ad illius diei faustitatem salutaris fructus accedat, tibi damus ut, cum volueris, sollemniter nomine Nostro benedicas populo, plenariam eidem admissorum veniam proponens, statutis videlicet conditionibus lucrandam. Ad caelestium munerum auspicem praecipuaeque caritatis Nostrae testem, Apostolicam Benedictionem tibi, Venerabilis Frater, cunctoque clero et populo vigilantiae tuae credito, effuso animo impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XX mensis Octobris MCMXX, Pontificatus Nostri anno septimo.
Benedictus PP. XV
Empfohlene Zitierweise
BenediktXV. an Korum, Michael Felix vom 20. Oktober 1920, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 7949, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/7949. Letzter Zugriff am: 28.03.2024.
Online seit 14.01.2013.