CIC/1917, can. 1599

"§ 1. Sacra Rota iudicat:
1º In secunda instantia causas quae a quorumvis Ordinariorum tribunalibus in primo gradu diiudicatae fuerint et ad Sanctam Sedem per appellationem legitimam deferantur;
2º In ultima instantia causas ab ipsa Sacra Rota et ab aliis quibusvis tribunalibus in secunda vel ulteriore instantia iam cognitas, quae in rem iudicatam non transierint.
§ 2. Hoc tribunal iudicat etiam in prima instantia causas de quibus in can. 1557, § 2 aliasve quas Romanus Pontifex sive motu proprio, sive ad instantiam partium ad suum tribunal advocaverit et Sacrae Rotae commiserit; easque, nisi aliud cautum sit in commissionis rescripto, Sacra Rota iudicat quoque in secunda et tertia instantia ope turnorum qui sibi invicem succedunt."
Quellen
1917 Codex Iuris Canonicis, can. 1599, in: www.jgray.org (Letzter Zugriff am: 20.05.2016).
Codex Iuris Senior, can. 1599, in: www.catho.org (Letzter Zugriff am: 20.05.2016).
GASPARRI, Pietro (Hg.), Codex Iuris Canonici Pii X Pontificis Maximi iussu digestus, Benedicti Papae XV auctoritate promulgatus, Rom 1917, can. 1599, S. 462 f., in: archive.org (Letzter Zugriff am: 20.05.2016).
Empfohlene Zitierweise
CIC/1917, can. 1599, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Schlagwort Nr. 1520, URL: www.pacelli-edition.de/Schlagwort/1520. Letzter Zugriff am: 16.04.2024.
Online seit 24.06.2016.
Als PDF anzeigen