CIC/1917, can. 0542

"Firmo praescripto can. 539-541, aliisque in propriis cuiusque religionis constitutionibus.
1º Invalide ad novitiatum admittuntur:
- Qui sectae acatholicae adhaeserunt;
- Qui aetatem ad novitiatum requisitam non habent;
- Qui religionem ingrediuntur vi, metu gravi aut dolo inducti, vel quos Superior eodem modo inductus recipit;
- Coniux, durante matrimonio;
- Qui obstringuntur vel obstricti fuerunt vinculo professionis religiosae;
- Hi quibus imminet poena ob grave delictum commissum de quo accusati sunt vel accusari possunt;
- Episcopus sive residentialis sive titularis, licet a Romano Pontifice sit tantum designatus;
- Clerici qui ex instituto Sanctae Sedis iureiurando tenentur operam suam navare in bonum suae dioecesis vel missionum, pro eo tempore quo iurisiurandi obligatio perdurat.
2º Illicite, sed valide admittuntur:
- Clerici in sacris constituti, inconsulto loci Ordinario aut eodem contradicente ex eo quod eorum discessus in grave animarum detrimentum cedat, quod aliter vitari minime possit;
- Aere alieno gravati qui solvendo pares non sint; Reddendae rationi obnoxii aut aliis saecularibus negotiis implicati, ex quibus lites et molestias religio timere possit;
- Filii qui parentibus, idest patri vel matri, avo vel aviae, in gravi necessitate constitutis, opitulari debent, et parentes quorum opera sit ad liberos alendos vel educandos necessaria;
- Ad sacerdotium in religione destinati, a quo tamen removeantur irregularitate aliove canonico impedimento;
- Orientales in latinis religionibus sine venia scripto data Sacrae Congregationis pro Ecclesia Orientali."
Quellen
1917 Codex Iuris Canonicis, can. 542, in: www.jgray.org (Letzter Zugriff am: 14.06.2016).
Codex Iuris Senior, can. 542, in: www.catho.org (Letzter Zugriff am: 14.06.2016).
GASPARRI, Pietro (Hg.), Codex Iuris Canonici Pii X Pontificis Maximi iussu digestus, Benedicti Papae XV auctoritate promulgatus, Rom 1917, can. 542, S. 156, in: archive.org (Letzter Zugriff am: 14.06.2016).
Empfohlene Zitierweise
CIC/1917, can. 0542, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Schlagwort Nr. 22062, URL: www.pacelli-edition.de/Schlagwort/22062. Letzter Zugriff am: 29.03.2024.
Online seit 18.09.2015, letzte Änderung am 24.06.2016.
Als PDF anzeigen