CIC/1917, can. 1573

§ 1. Quilibet Episcopus tenetur officialem eligere cum potestate ordinaria iudicandi, a Vicario Generali distinctum, nisi parvitas dioecesis aut paucitas negotiorum suadeat hoc officium ipsi Vicario Generali committi.
§ 2. Officialis unum constituit tribunal cum Episcopo loci: sed nequit iudicare causas quas Episcopus sibi reservat.
§ 3. Officiali dari possunt adiutores, quibus nomen est vice-officialium.
§ 4. Tum officialis tum vice-officiales esse debent sacerdotes, integrae famae, in iure canonico doctores vel ceteroqui periti, annos nati non minus triginta.
§ 5. Sunt amovibiles ad nutum Episcopi; vacante sede, a munere non cessant, nec a Vicario Capitulari amoveri possunt; adveniente autem novo Episcopo, indigent confirmatione.
§ 6. Qui Vicarius Generalis est idemque officialis, sede vacante, cessat quidem a Vicarii, non autem ab officialis munere.
§ 7. Si officialis eligatur in Vicarium Capitularem ipse novum nominat officialem.
Quellen
1917 Codex Iuris Canonicis, can. 1573, in: www.jgray.org (Letzter Zugriff am: 02.03.2016).
Codex Iuris Senior, can. 1573, in: www.catho.org (Letzter Zugriff am: 02.03.2016).
GASPARRI, Pietro (Hg.), Codex Iuris Canonici Pii X Pontificis Maximi iussu digestus, Benedicti Papae XV auctoritate promulgatus, Rom 1917, can. 1573, S. 457, in: archive.org (Letzter Zugriff am: 02.03.2016).
Empfohlene Zitierweise
CIC/1917, can. 1573, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Schlagwort Nr. 233, URL: www.pacelli-edition.de/Schlagwort/233. Letzter Zugriff am: 19.04.2024.
Online seit 14.01.2013, letzte Änderung am 24.06.2016.
Als PDF anzeigen