CIC/1917, can. 0475

§ 1. Si parochus ob senectutem, mentis vitium, imperitiam, caecitatem aliamve permanentem causam suis muniis rite obeundis impar evaserit, Ordinarius loci det vicarium adiutorem, praesentatum a Superiore, si de paroecia agatur religiosis concredita, qui suppleat eius vicem, assignata eidem congrua fructuum portione, nisi aliter provisum sit.
§ 2. Adiutori, si in omnibus suppleat parochi vicem, iura omnia et officia competunt parochorum propria, excepta Missae applicatione pro populo quae parochum gravat; si vero suppleat ex parte dumtaxat, eius iura et obligationes desumantur ex litteris deputationis.
§ 3. Si parochus sit sui compos, adiutor operam suam praestare debet sub eiusdem auctoritate secundum Ordinarii litteras.
§ 4. Quod si per vicarium adiutorem bono animarum provideri nequeat, locus est parochi amotioni ad normam can. 2147-2161.
Quellen
1917 Codex Iuris Canonicis, can. 475, in: www.jgray.org (Letzter Zugriff am: 18.09.2019).
Codex Iuris Senior, can. 475, in: www.catho.org (Letzter Zugriff am: 18.09.2019).
GASPARRI, Pietro (Hg.), Codex Iuris Canonici Pii X Pontificis Maximi iussu digestus, Benedicti Papae XV auctoritate promulgatus, Rom 1917, can. 475, S. 136, in: archive.org (Letzter Zugriff am: 18.09.2019).
Empfohlene Zitierweise
CIC/1917, can. 0475, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Schlagwort Nr. 545, URL: www.pacelli-edition.de/Schlagwort/545. Letzter Zugriff am: 20.04.2024.
Online seit 20.01.2020.
Als PDF anzeigen