Dokument-Nr. 19963
Kessler OFMCap, Joseph Anton (Taufname: Karl) an Pius XI.
Zinnowitz, 31. Oktober 1929

Sanctissime Pater,
Cum prospera fortuna miserrimo cuique homini nonnumquam foveat in vita, nullus plane miser sicut nemo ab omni parte beatus habendus est. Quod sane Deo auctore eo fine fieri videtur eoque consilio, ut omnes Eum cum mundum creasse sentiant tum humana fata ab Eodem, "qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos", regi intelligant. Cuius rei consideratio ita consolari confirmareque solet, ut res adversas et patientia tolerare infirmi et forti vincere animo valeant. Quod et mihi Deus Opt. Max. tenui episcopo in exilio degenti largiri dignatus est. Paternis enim ominibus faustis, consolatione Benedictioneque Apostolica vicesimo quinto die anniversario consecrationis episcopalis spem fiduciamque in Dei Providentiam reddidit Sanctitas Vestra pleniorem viresque meas confirmavit, ut absentiae a gre-
203v
ge dilectissimo mihi credito atque exilii crucem iam maiore feram patientia donec Divino Servatori aut auferre eas aut in melius vertere placebit. Sanctitatem autem Vestram toto pectore oro, ut ista verba testes documentumque grati mei animi recipere dignetur. Quae dum prostratus oro ss. reliquias dexteramque sacratam devote osculor
Sanctitatis Vestrae
Demissus obediensque servus
Josephus Kessler,
Eppus Tiraspolensis
Empfohlene Zitierweise
Kessler OFMCap, Joseph Anton (Taufname: Karl) an PiusXI. vom 31. Oktober 1929, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 19963, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/19963. Letzter Zugriff am: 02.05.2024.
Online seit 20.01.2020.