Dokument-Nr. 13012
Sebastian, Ludwig an Pius XI.
Speyer, 10. Februar 1923

Beatissime Pater!
Immane bellum, quo populi christiani per quatuor annos seipsos dilaniaverunt, quamquam armis finitum est, tamen funestissmis sequelis adhuc perdurat praesertim iis in terris, quae militibus victorum occupatae sunt. In quibus dioecesi Spirensi, cuius regimen misericordia Dei et Apostolicae Sedis gratia suscepi, sinistra Rheni ripa sitae et Galliae adiacenti, plurima et gravissima incommoda perferenda sunt. Non loquor de damnis in rebus et fortunis, quibus quotidie dioecesani mei in paupertatem rediguntur et insontes infantes maxime fame et penuria opprimuntur. Alius dolor ingens cor meum replet, quia saepissime nuntii mihi afferuntur milites Francogallorum conari dioecesanos meos ad peccata abominanda seducere, quae inter christianos nominari non decet et usque nunc agricolis et plebi nota non erant.
Sanctitati Vestrae tamquam supremo pastori haec humillime nota facere mihi officium quamvis molestum esse puto.
Galli magna et multa construxere castra in dioecesi mea quae permultas copias sic dictas coloniales continent, plerumque maroccanos muhamedanos et nigros paganos. Complures horum militum in
18v
duobus pagis meae dioeceseos, qui Fischbach et Eppenbrunn nominantur, manent. Parochi, ludimagistri, inhabitantes horum locorum queri non cessant per hos milites pueros puellasque, adolescentes, iuvenes seduci et corrumpi. Parochus de Eppenbrunn testatur gubernio civili et mihi milites Maroccanos saepe a pueris adhuc scholam frequentibus poscere, ut puellam sibi adducant, eisque pecunias largas promittere, si faciant. Idem testatur ludimagister et ambo enumerant sex tales casus. Parochus et praeceptor enumerant quatuordecim casus, in quibus milites pueris et adolescentibus pluria milia marcarum promittebant, ut cum eis in locum absconditum irent ad paedasteriam [sic] committendam. Per signa et aliqua verba germanica exprimunt milites, quid velint, ita ut pueri intentionem pessimam horum hominum bene intelligant. Parochus lamentabatur omnem suum laborem in iuventute christiane educanda istis seductionibus inutilem reddi et iuventutem vitiis innaturalibus corrumpi. Omnes, quos parochus et institutor enumerant, dicunt se non consensum praebuisse, sed statim relictis seductoribus abiisse. Sed timendum valde est, ne alii seductoribus consensum praebuerint, rem pessimam perpetrarint, verecundia autem corrupti taceant.
Ex pago Ludwigswinkel, qui ad parochiam Fischbach pertinet et magnis castris supra dictis finitimus est, eiusdem generis crimina nuntiantur. Quinquies milites puellas illius loci stuprare
19r
conati sunt, bis stuprum perfecerunt. Maroccanus cum equo praesente auriga bestialitatem committere volebat, sed destitit a crimine dicens equum altiorem esse. Quinquies milites cum iuvenibus sodomiam facere conabantur, sed voluntatem pessimam iuvenibus repugnantibus exsequi non potuerunt. Saepe milites ante mulieres et puellas seipsos impudentissime nudaverunt et verbis et signis ad facienda impura allexerunt.
Quibus factis detestabilibus patet, quam pestiferum sit, paganos et mohamedanos inter christianos collocare, quia populum christianum moribus suis ethnicis depravant. Parochi et omnes boni christiani illius regionis eos, qui cum his militibus conversari debent, semper monent, ut cauti sint, occasiones, inquantum possibile est, vitent, seductores statim fortiter repellant. Sed sufficienter his malis occurrere vix possibile est, quia milites a habitatoribus separari non possunt.
Ex his aliisque permultis causis exoptat omnis populus, ut quam brevissime ab his paganis liberetur. Dolendum est, quod in illis peramplis castris de Fischbach et Eppenbrunn nulla erigitur ecclesia militum, nullum oratorium, ut hi milites, qui christiani sunt, doctrina catholica, christianis moribus imbuantur.
Ex intimo corde Deum omnipotentem imploro, ut pia Sanctitatis
19v
Vestrae studia dandae populis pacis Christi in regno Christi benignissime benedictione coelesti prosequi dignetur
Sanctitati Vestrae
humillimus atque oboedientissimus
+ Ludovicus.
Episc. Spirensis.
Empfohlene Zitierweise
Sebastian, Ludwig an PiusXI. vom 10. Februar 1923, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 13012, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/13012. Letzter Zugriff am: 27.04.2024.
Online seit 24.10.2013.