Dokument-Nr. 13704

[Klein, Johann / Johannes]Sebastian, Ludwig: Responsum parochi Ioannis Klein, concernens petitionem expeditam a Jacobo Braun ad Sanctitatem Suam die 24 Decembris 1922.. Speyer, 16. Februar 1923

Parochia catholica Reipoltskirchen
ad Reverendissimum Ordinarium Spirensem
Reipoltskirchen die 14 Febr 1923
Ad mandatum de die 9 Februarii 1923 obedientissime ac obsequiosissime respondeo:
Quae referuntur in adiecta petitione partim sunt exaggerata, partim exasperata. Qui petit hic est invalidus et perdidit ambos pedes per casum adversum in via ferrea anno 1918. Percipit annua alimenta 100 % tamquam invalidus, qui alimenta sua comparare non valet. Insuper percipit larga subsidia publica. Iamiam tertia vice oblata sunt ei apta et bene dotata servitia apud viam ferream, quae omnia paria erant viribus petentis, sed semper repudiavit laborem.
Domicilium suum utique arctissimum, sed in pago existunt duae amplae domus ad dispositionem petentis. Sed reiecit ingressum et postulat a comminitate, ut ei aedificet novam domum, quam petitionem concedere communitas non valet.
Horror est iste vir officialibus omnibus usque ad summos propter libellos molestissimos.
Vir hic est nervose irritabilis et commoratio praesens in nosocomia est, ut dicunt, non tantum ad fovendas vires corporales, sed ad observandum statum psychaticum.
Familia eius est miseratione digna, quare subventio commendari potest. Sed nulla causa est data ad praestanda subsidia pro exstructione domus, quae certissime 3-4 millies millibus constaret.
183v
Optimum auxilium pro Braun esset labor, qui aliquoties ei offerebatur quia incessabilis inertia statum animi et nervorum amplius perturbabit.
Cum maxima revrentia et obedientia
I. Klein, parochus.
Pro fideli translatione.
Commendationem petitionis vix audeo, sed curabo, ut auxilium, in quantum possibile, fiat per opus caritatis, sicut et usque adhuc factum est.
+ Ludovicus.
Ep. Spir.
Empfohlene Zitierweise
[Klein, Johann / Johannes], Responsum parochi Ioannis Klein, concernens petitionem expeditam a Jacobo Braun ad Sanctitatem Suam die 24Decembris 1922., Speyer vom 16. Februar 1923, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 13704, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/13704. Letzter Zugriff am: 16.04.2024.
Online seit 23.07.2014.