Dokument-Nr. 14109
Weidinger, Joseph an Pius XI.
Würzburg, 05. Mai 1923

Beatissime Pater.
Ad pedes Sanctitatis Vestrae provolutus humillime infrascriptus exponit quae sequuntur:
In vico filiali "Reistenhausen" dioec. Herbipolen., nova ampla ac pulchra ecclesia aedificata est; Josephus Schmitt1 quidam, natus in Reistenhausen, qui postea in Americam emigravit et nunc in Jersey City habitat, omnes sumptus et impensas hujus templi solvit. - Parochus nos certior facit, mense Junii2 consecrationem novae ecclesiae fieri, cui fundator generosus ipse aderit, et petit, ut Sanctitas Vestra hunc munificum benefactorem cruce honoris pro Ecclesia et Pontifice3 decorare dignemini.
Juxta relata Parochi et in quantum mihi notum est, praedictus Schmitt plane dignus est tali honore, illumque gratiae et benignitati Sanctitatis Vestrae ex toto corde commendo.
Et Deus erit merces magna nimis!
Sanctitatis Vestrae
humillimus et obsequentissimus
Joseph Weidinger, vic. gen.
Ex mandato Rmi Administr. Apost.
[Name unlesbar], secr.
1"Josephus Schmitt" hds. von unbekannter Hand, vermutlich vom Empfänger, in roter Farbe unterstrichen.
2"mense Junii" hds. von unbekannter Hand, vermutlich vom Empfänger, in blauer Farbe unterstrichen.
3"Ecclesia et Pontifice" hds. von unbekannter Hand, vermutlich vom Empfänger, in blauer Farbe unterstrichen.
Empfohlene Zitierweise
Weidinger, Joseph an PiusXI. vom 05. Mai 1923, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 14109, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/14109. Letzter Zugriff am: 20.06.2024.
Online seit 23.07.2014, letzte Änderung am 16.10.2015.