Dokument-Nr. 19199

Sebastian, LudwigSenger, AdamMolz, Friedrich: Formula juramenti
professionis fidei

Juxta formam a summis pontificibus Pio IV et Pio IX praescriptam
emittenda
a patriarchis, archiepiscopis et episcopis., vor dem 19. Juli 1917

Ego  Dr. Ludovicus Sebastian
firma fide credo et profiteor omnia et singula, quae continentur in Symbolo Fidei, quo Sancta Romana Ecclesia utitur, videlicet: Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem Coeli et Terrae, visibilium omnium et invisibilium. Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum; et ex Patre natum ante omnia saecula. Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero; Genitum, non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines, et propter nostram salutem, descendit de Coelis: Et incarnatus est de Spiritu sancto ex Maria Virgine; et Homo factus est. Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus et sepultus est. Et resurrexit tertia die secundum Scripturas. Et ascendit in Coelum, sedet ad dexteram Patris. Et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos; cujus Regni non erit finis. Et in Spiritum sanctum, Dominum et vivificantem, qui ex Patre Filioque procedit. Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur; qui locutus est per Prophetas. Et Unam, Sanctam, Catholicam et Apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum Baptisma in remissionem peccatorum. Et expecto resurrectionem mortuorum: Et vitam venturi saeculi. Amen.
Apostolicas et Ecclesiasticas traditiones, reliquasque ejusdem Ecclesiae observationes et constitutiones firmissime admitto et amplector. Item Sacram Scripturam, juxta eum sensum, quem
21
tenuit et tenet Sancta Mater Ecclesia, cujus est judicare de vero sensu, et interpretatione Sacrarum Scripturarum, admitto, nec eam unquam, nisi juxta unanimem consensum Patrum, accipiam et interpretabor.
Profiteor quoque, septem esse vere et proprie Sacramenta novae Legis a Jesu Christo Domino nostro instituta, atque ad salutem humani generis, licet non omnia singulis, necessaria, scilicet: Baptismum, Confirmationem, Eucharistiam, Poenitentiam, Extremam Unctionem, Ordinem et Matrimonium, illaque gratiam conferre; et ex his Baptismum, Confirmationem et Ordinem sine sacrilegio reiterari non posse. Receptos quoque et approbatos Ecclesiae Catholicae Ritus in supradictorum omnium Sacramentorum solemni administratione recipio et admitto. Omnia et singula, quae de peccato originali et de justificatione in Sacrosancta Tridentina Synodo definita et declarata fuerunt, amplector et recipio. Profiteor pariter in Missa offerri Deo verum, proprium et propitiatorum Sacrificium pro Vivis et Defunctis; atque in sanctissimo Eucharistiae Sacramento esse vere, realiter et substantialiter Corpus et Sanguinem, una cum Anima et Divinitate Domini nostri Jesu Christi, fierique conversionem totius substantiae Panis in Corpus, et totius substantiae Vini in Sanguinem: quam conversionem Catholica Ecclesia transsubstantiationem appellat. Fateor etiam, sub altera tantum specie totum atque integrum Christum, verumque Sacramentum sumi. Constanter teneo, Purgatorium esse, Animasque ibi detentas Fidelium suffragiis juvari. Similiter et Sanctos una cum Christo regnantes, venerandos atque invocandos esse, eosque orationes Deo pro nobis offerre, atque eorum reliquias esse venerandas. Firmissime assero, imagines Christi, ac Deiparae semper Virginis, necnon aliorum Sanctorum habendas et retinendas esse, atque eis deditum honorem, ac venerationem impertiendam. Indulgentiarum etiam potestatem a Christo in Ecclesia relictam fuisse, illarumque usum Christiano Populo maxime salutarem esse affirmo. Sanctam catholicam et Apostolicam Romanam Ecclesiam, omnium Ecclesiarum Matrem et Magistram agnosco, Romanoque Pontifici beati Petri Apostolorum Principis successori, ac Jesu Christi Vicario, veram obedientiam spondeo ac juro. Cetera item omnia a Sacris Canonibus, et Oecumenicis Conciliis, ac praecipue a Sacrosancta Tridentina Synodo et ab oecumenico Concilio Vaticano tradita, definita et declarata, praesertim de Romani Pontificis Primatu et infallibili magisterio indubitanter recipio atque profiteor, simulque contraria omnia, atque
30
Haereses quascumque ab Ecclesia damnatas, et rejectas, et anathematizatas, ego pariter damno, rejicio et anathematizo. Hanc veram Catholicam Fidem, extra quam nemo salvus esse potest, quam in praesenti sponte profiteor, et veraciter teneo, eandem integram et immaculatam usque ad extremum vitae spiritum, constantissime, Deo adjuvante, retinere et confiteri; atque a meis subditis, vel illis, quorum cura ad me in munere mei spectabit, teneri et doceri, et praedicari, quantum in me erit, curaturum, Ego idem Dr. Ludovicus Sebastian
spondeo, voveo ac juro. Sic me Deus adjuvet, et haec Sancta Dei Evangelia.
+ D. Adam Senger
Fr. Molz
Empfohlene Zitierweise
Sebastian, Ludwig, Formula juramentiprofessionis fideiJuxta formam a summis pontificibus PioIV et PioIX praescriptamemittendaa patriarchis, archiepiscopis et episcopis. vom vor dem 19. Juli 1917, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 19199, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/19199. Letzter Zugriff am: 27.04.2024.
Online seit 19.12.2012, letzte Änderung am 01.09.2016.