Dokument-Nr. 6562

Sebastian, Ludwig: Respondetur quaestionibus de Seminariis a S. C. de Seminariis et de Studiorum Univers. propositis. Speyer, 25. November 1917

I. De Seminarii constitutione et aedibus.
1. Diöcesi Spirensi proprium est Seminarium majus, quod a. 1827 (5. Nov.) ab eppo Joanne Martino Manl solemni actu inauguratum est. Est etiam Seminarium minus anno 1839 ab eppo J. de Geissel, postea archiep. Colon. et S. R. E. Cardinali erectum. Quae duo seminaria in uno eodemque aedificio instituta sunt.
2. /
3. Fabrica Seminarii maximam partem vetus est aliquibus accessionibus novis aucta. Olim conventus Fratrum O. S. Dominici hoc aedificio utebatur. A vicinorum introspectu aliisque servitutibus est libera, atriis ad spationandum [sic] instructa et hortis dotata. Disciplinae et valetudinis tuendae legibus minus perfecte respondet; inde tres ultimi episcopi consilium approbaverunt condendi pecuniae summam ad instaurandam vel dilatandam fabricam. Quod nunc est seminarium minus ca 100, seminarium majus ca 20 alumnos capere potest.
4. Rusticationis domus deest. Praeter defectum pecuniae etiam consuetudo alumnos in feriis ad suos dimittendi, quae difficultatem haut exiguam parit, obest, quominus domus rusticationis comparetur.
II. De reditibus, expensis et oneribus.
5. Seminarii reditus hi fere sunt: Ex bonis immobilibus (agris): M     2.443
ex censibus hypothecariis M 10.000
ex titulis debiti publici M 12.810
ex aerario publico M 14.280
in totum M 39.533
Omnes hi reditus certi sunt; commutantur autem, ut patet, aliquando tituli, si e. gr. census hypothec. redimuntur eorumque loco augentur tituli debiti publici. Hoc de seminario majori.
2
Seminarium minus (vulgo convictus appellatum) sequentes possidet reditus:
ex titulis debiti publici: M 16.947
ex debito contracto ab aliqua congr. rel. M     3.346
ex eleemosynis in ecclesiis corrog. M     5.000
ex pensionibus alumnorum M 12.982
in totum M 38.275

Praterea proprius est fundus Seminario annexus pro facultate theologica erigenda, cui sunt reditus 17.800 M ex titulis plerumque debiti publici, itemque alius fundus pro amplificanda vel construenda fabrica Seminarii, cujus reditus attingunt summam 5.764 M.
Quidquid e reditibus superest singulis annis, convertitur in sortem.
6. Pensio ab alumnis Seminarii majoris non persolvitur. Convictores Seminarii minoris quotannis aliquam pecuniae quantitatem persolvunt. Perpauci M 300, plurimi minus, aliqui nihil pro victu et institutione reddere adiguntur.
7. A tributis publicis utrumque Seminarium liberum est. Honorarium praepositorum Seminarii majoris explet quantitatem M 6.108, Seminarii minoris 2.585 M. In salarium famulorum expenduntur M 1.760; insuper Sorores a Ssmo Salvatore nuncupatae recipiunt M 980. Pro famulis ex lege publica respiciente casum aegrotationis vel senectutis solvuntur M 285. In alimenta omnium in utroque Seminario degentium expensae fiunt M 38.127. In conservationem aedificii et ecclesiae Seminarium majus anno proxime elapso contulit M 2.718, Seminarium minus M 3.225. Ad comprandum lucem, lignum, carbones, aquam necessariae erant M 2.639.
8. Aere alieno Seminarium non gravatur. Solum quia agros possidet, qui olim victum tribuebant sacerdoti, qui in pago vicino curam animarum excurrendo egit, nunc in illo pago erecta parochia, censum annuum M 600 in sustentationem parochi confert.
9. Pauca onera missarum Seminario incumbunt. Fideliter haec onera pro benefactoribus aliquibus insignibus ex clero adimplentur.
3
10. Universa ratio introitus <101.372 M>2
universa ratio exitus    <82.591 M.>3

III. De Personis.
11. Rector Seminarii majoris est Ludovicus Hugo, S. Theologiae Doctor, aetate 46 annorum, antea cooperator parochialis, praefectus in Seminario minori, secretarius episcopi, parochus, nunc ab anno 1915 rector Seminarii majoris. Sacerdos gravis et modestus ac sana doctrina praecellens.
12. Seminarii minoris director est Richardus Schäfer, S. Theologiae et Philosophiae Doctor, aetate 45 annorum, cooperator parochialis antea, oeconomus et professor Seminarii majoris, ab anno 1911 director Seminarii minoris. Praefectus Seminarii minoris a mense Septembri hujus anni institutus est Jacobus Schuwer, Philosophiae Doctor, antea cooperator parochialis, aetate 27 annorum.
In Seminario majori rectorem adjuvant Vicerector Otto Lutz, S. Theologiae Doctor, aetatis 35 ann., antea cooperator parochialis et oeconomus Seminarii majoris, qui docet Theologiam dogmaticam et eloquentiam sacram, et Georgius Bienfang, aetate 30 annorum, oeconomus et professor S. Liturgiae et catechesis. Praestant hi prudentia, doctrina ac morum integritate, ut munus sibi commissum valeant obire. Praefecti contuberniorum non sunt constituti.
13. Inter Rmum Ordinarium Spirensem et P. Provincialem Societatis Jesu pro Germania iam facta est conventio, ut aliquis e Patribus Soc. Jesu constituatur director spiritualis pro utroque Seminario ad normam praescriptorum S. Sedis. Praeterea plures sunt nominati confessarii pro alumnis, ut eorum libertati sit provisum.
14. Magistri Seminarii iidem sunt, qui supra num. 11 et 12 enumerantur, quibus adjungitur ut magister cantus Gregoriani Petrus Drescher
4
mansionarius ecclesiae cathedralis et director chori cantorum ejusdem ecclesiae. - Numerus magistrorum disciplinis de more traditis par est. Convivunt in Seminario sua vivendi ratione discipulis exemplum dantes in aedificationem. - Alumni convictores seminarii minoris gymnasii publici lectiones frequentant.
15. Praefectus studiorum in Seminario non est; negotia hujus generis a rectore solent dirimi audito consilio magistrorum.
16. Usus apud nos fert, quod patrimonium Seminarii, in quantum in pecunia vel titulis sive debiti publici sive debiti privati hypothecarii consistit, administretur a rectore, qui quotannis Episcopo et deputatis pro re oeconomica Seminarii rationem scriptis exhibet. Ea, quae sunt emenda vel quomodocumque Seminario procuranda, pariter quae sunt resarcienda in domo ejusque supellectili curae oeconomi demandata sunt dependenter tamen ab Episcopo et rectore. Oeconomus diligens est in adnotandis expensis ordinariis et extraordinariis; tabulae recepti et expensi cum aliis regestis quotannis in fasciculos ligantur et in archivio deponuntur. Diligenter etiam curat, ut normae hygienicae apprime serventur, ut aedificium opportune reparetur et ut cibi sani sufficienter et convenienter praeparati alumnis apponantur.
17. /
18. Deputatorum coetus unus adest et pro disciplina et pro re oeconomica, cujus consilium Ordinarius juxta juris normam requirit.
19. Alumni Seminarii majoris sunt quatuor, minoris octoginta sex. Numerus iste consueto minor est propter bellum instans. Non admittitur inter alumnos, qui ad sacros ordines certo non adspirat; neque adsunt alumni externi.
Omnes hujus dioecesis alumni, qui studio philosophiae et S. Theologiae incumbunt, per tres integros annos aliquam universitatem frequentant, quia Seminarium nostrum majus soli ultimo anno studiorum, qui s. presbyteratus ordinationem praecedit, inservire debet. Ante dimidium fere saeculum Episcopus Nicolaus de Weis Seminarium quidem
5
integrum toti studiorum curriculo aptum exercitare sategit, sed a gubernio prohibitus est, quominus consilium exequeretur. Nunc pars alumnorum in convictu Patrum Soc. Jesu Oeniponte studium triennale persolvit, alii iique saepe plures seminarium, quod vocant Georgianum, Monachii incolunt, unus alterve in seminario Eystettensi et in seminario Argentoratensi studiis dant operam. Nunc temporis tres Monachii, duo Oeniponte, unus Eystetii studiorum causa morantur, ceteri variis officiis militaribus detinentur. - Hic notare velim philosophiae candidatos, qui Monachii degunt, cum in seminarium ibidem admitti nequeant, in domibus privatis tempore elapso ante bellum habitasse. In nostro seminario alumni aliarum diöcesium non sunt.
20. Famuli nunc sunt tres quatuorve plerumque adolescentes, quia, qui nobis ante bellum famulati sunt, omnes militiam secuti sunt. Seliguntur juxta commendationes exhibitas ab hominibus probe catholicis, praesertim a parochis. Omnis adhibetur cura, ut quotidie S. Sacrificio intersint, praedicationem verbi Dei diebus dominicis et festivis audiant, nihil pravi legant neve per urbem vagentur vel a sociis suspectis corrumpantur.
Servitiae culinae addictae sunt moniales congregationis Ssmi Salvatoris, cujus domus principalis est in Oberbronn (diöc. Argentorat.). Inhabitant domum a seminarii aedificio prorsus separatam et laudabiliter suo ministerio funguntur.
IV. De Pietate et Disciplina.
21. In seminario majori omnibus et singulis annis propter S. Ordinationes ter exercitia spiritualia peraguntur ternorum dierum spatio cum bono, ut nobis videtur successu; in seminario minori fere quotannis per tres dies alumni exercitiis spiritualibus vacant. In utroque seminario viget usus orationis communis, visitationis Ssmi Sacramenti saltem bis in die faciendae, in seminario majori praeterea quotidiana meditatio per dimidium horae instituitur, ad quam
6
praeparantur alumni pia exhortatione, qua vespere eis puncta meditationis sequentis traduntur. Communio quotidiana apud alumnos Seminarii majoris in usu est; in Seminario minori alumni saltem ter quaterve per hebdomadam ad mensam eucharisticam accedere solent.
22. Instructiones hae in Seminario majori atque nunc etiam in minori habentur.
23. Statuta propria sunt utrique communitati inde a tempore fundationis. Horarium pro quotidianis alumnorum occupationibus ut ad amussim servetur, invigilant superiores.
24. Vix ac ne vix quidem majores vel minores alumnorum sibi quidquam indecens erga superiores committere audent. Quantum ad seipsos vel socius saepius aliqua instigatione vel refraenatione opus est, ut bene se gerant. Superiores, si severiore animadversione uti non oportet, suasione magis et amore alumnos in viam salutis dirigere satagunt quam timore.
25. Seminarii minoris alumnis utpote junioribus saepius de his rebus instructiones dare necesse est; majoris Seminarii alumnis occasione exercitiorum et exhortationum spiritualium praecepta ejus generis in mentem revocantur vel singuli data opportunitate monentur de eis.
26. Hisce ultimis annis numquam receptus fuit dimissus ab aliis Seminariis vel ab Instituto religioso. Ante plures annos aliquoties sed raro contrarium evenit.
27. Eiusmodi perturbationes vel scandala tempore proximo praterito i. e. quinque vel sex annis non obvenerunt; in omnibus, quae alumnorum correctionem et expulsionem concernunt, servantur praescripta S. Concilii Tridentini et Summorum Pontificum.
28. Convictores Seminarii minoris districte arcentur, ne accedant ad alumnos Seminarii majoris. Quoad fieri potest, etiam quaedam separatio alumnorum juniorum Sem. minoris ab aliis eiusdem Sem. alumnis servatur.
29. Ex mandato Reverendissimi parochi obligati sunt, ut invigilent
7
de utriusque Seminarii alumnis atque finitis vacationibus testimonium clausum mittant de eorum agendi ratione et de frequentatione sacramentorum.
30. Ii, qui in aliqua publica universitate studiis dant operam, subduntur vigilantiae rectoris Seminarii inibi existentis, qui quotannis de eorum vivendi ratione episcopo testificatur.
31. Tempore pacis clerici nostri liberi sunt a servitio militari. Nunc in bello major pars alumnorum diöcesis stipendia meretur in exercitu. Clerici proprie dicti perpauci sunt, inter quos unus subdiaconus, qui servitio sanitario addictus est. Ceterum quia alumni diversis copiis aggregati sunt, vix aliud fieri potest nisi ut moneantur de litteris frequenter dandis, quibus rector Seminarii semper respondet.
V. De Studiis.
32. Humaniora studia apud nos in scholis publicis per novem annos perficiuntur. Praeter linguam latinam et graecam traduntur lingua gallica (pro iis, qui libere id eligunt etiam anglica, italica, hebraica), mathesis, physica, historia, geographia. Alumni, qui scientiam convenientem non acquirunt quique classem repetere coguntur, e Seminario dimittuntur.
33. Philosophia unius annis cursu Oeniponte vel in aliqua publica facultate Germaniae absolvitur. Quia iis in locis, ubi facultas theologica universitati publicae inserta est, professores catholici pro disciplinis philosophicis nominati sunt, generatim sanioribus principiis imbuuntur studiosi, sed neque lingua latina neque methodo scholastico traditur philosophia neque fiunt disceptationes scholasticae. Oeniponte quidem et lingua latina et disceptationes philosophicae in usus sunt, attamen neque hic tenentur omnes theses philosophicae per decretum S. Congregationis propositae, quantum nobis est notum. Haud mirum, si exinde alumnorum progressus in philosophia nonnisi mediocres nominari merentur. Ab auditoribus philosophiae solent simul frequentari lectiones physicae experimentalis,
8
paedagogicae, saepe etiam historiae ecclesiasticae et politicae, aliquando etiam ius canonicum.
34. Studium theologiae tribus annis absolvitur, e quibus duos uti iam memoratum est, in aliqua universitate, tertium in Seminario Spirensi agunt. Nullibi in nostris facultatibus quoad sciam, dogmatica Theologia ita traditur, ut Summa theol. S. Thomae prae manibus habeatur; sed utuntur studiosi compendiis approbatis plerumque in lingua germanica conscriptis. Praeter dogmaticam docetur theologia moralls [sic], ius canonicum, historia ecclesiastica, exegesis novi et veteris testamenti cum introductione generali et speciali in ss. Libros, principia et historia artis christianae. Disceptationes scholasticae Oeniponte tantum fiunt, ubi etiam lingua latina in usu est, aliae facultates theologicae loco disceptationum scholasticarum introduxerunt sic dictas exercitationes seminaristicas. In hoc Seminario Spirensi repetitiones et casus morales pro alumnis singulis hebdomadibus instituuntur. Profectus alumnorum in theologia longe maior est quam in philosophia.
35. In sacris ceremoniis alumni bene instituuntur, cum singulis diebus dominicis et festivis in ecclesia Cathedrali inter missarum solemnia ministrare debeant. Pariter instituuntur practice et in cantu liturgico et in Sacramentorum administratione, Evangelii explicatione et Catechismi traditione, quam addiscunt in scholis publicis, visitatione infirmorum, digna demum agendi ratione cum fidelibus aliisque cuiuscumque sint conditionis, sicut decet sacerdotem.
36. Alumni prohibentur a lectione librorum ac diariorum, quae possint eos a studiis distrahere. Traduntur ipsis pauca folia perodica [sic], quae de missionibus exteris, de re christianae institutionis iuventutis vel pastoralis regiminis tractant.
37. Examina ex omnibus disciplinis theologicis obligatoriis tam in Universitatibus quam in Seminario Spirensi bis in anno fiunt. Fere semper etiam unus alterve ex alumnis praestantioribus sive in Collegio Germanico sive post susceptum S. Presbyteratus ordi-
9
nem in aliqua facultate theologica studia prosequuntur ad acquirendum lauream s. Theologiae. Usus distribuendi praemia apud nos iam obsolevit; sed eorum loco aliqua stipendia aspirantibus ad gradus academicos praebentur.
38. Aulae cum apparatu necessario ad studium historiae naturalis habentur in gymnasio publico vel in universitate.
39. Bibliotheca habetur satis bene libris instructa, quae ut facilius usui esse possit, novo catalogo describi et meliori ordine disponi coepta est.
VI. De S. Ordinationibus.
40. Initio ultimi studiorum anni, qui in hoc Seminario s. Ordinationi praemittitur, conferuntur tonsura clericalis et 4 Ordines minores, tempore Quadragesimae sequentis Subdiaconatus et in Sabbato "Sitientes" Diaconatus, mense Julio ad finem vertente s. Presbyteratus. Testimoniales litterae ab omnibus Ordinariis requiruntur, in quorum diöcesibus per sex saltem menses commorati sunt. Insuper de fide et de moribus testimonium tam parochorum quam rectorum Seminariorum exterorum postulantur. Praemittitur S. Ordinationi professio fidei et ius iurandum contra Modernismi errores. Examina quae ante S. Ordinationem habentur, etiam de S. Liturgia, Theologia dogmatica et Theologia pastorali, praesertim de S. Poenitentiae et Matrimonii sacramentis fiunt. Inter cetera praescripta, quae adamussim servantur, ut ex superioribus liquet, sola interstitiorum regula adhuc non potuit observari, huic defectui remedium adhibetur dispensationibus sive S. Pontificis sive Episcopi, qui speciali facultate instructus est.
41. Omnes fere alumni necessitate ad id compellente decursu ultimi anni omnes ordines et minores et sacros recipiunt, ut iam n. 40 expositum est. Ultimis hisce annis aliqui, qui Seminariis Oenipontano vel Eystettensi recepti erant, jam primo theologiae anno ordines minores, perpauci etiam subdiaconatum vel Diaconatum
10
ibidem adepti sunt. Spirae ordinatio presbyterorum solemniter in Cathedrali, aliae ordinationes in ecclesia hujus Seminarii fieri solent. Exercitia juxta superius exposita omnibus ordinationibus praemittuntur (cf. num. 21).
VIII. De visitatione Seminarii.
42. Episcopus infrascriptus, die 23 Septembris hujus anni consecratus, bis adhuc Seminarium visitavit vigilabitque et in posterum et adhortabitur.
Dr. Ludovicus Sebastian.
Episcopus
1, rechts am oberen Seitenrand hds. von Pacelli notiert: "Speyer (Spira)".
1Seitenzählung von den Editoren eingefügt.
2Hds. vermutlich vom Verfasser eingefügt.
3Hds. vermutlich vom Verfasser eingefügt.
Empfohlene Zitierweise
Sebastian, Ludwig, Respondetur quaestionibus de Seminariis a S.C. de Seminariis et de Studiorum Univers.propositis, Speyer vom 25. November 1917, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 6562, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/6562. Letzter Zugriff am: 19.04.2024.
Online seit 04.06.2012, letzte Änderung am 25.02.2019.